| Item de die paschae | |
| Quam diu, Iudaee, bruti cordis necdum discutis tene- | 2.20.1.1 |
| bras sacraeque legis oracula iam in Christo completa nec pro- | |
| bando cognoscis? Verumtamen pro tuo sensu si uis pascha le- | |
| gitimum celebrare, agnus requirendus est tibi, sicut praecep- | |
| tum est, ex agnis et haedis discordi natura commissus, quem in | 5 |
| gregibus pecuinis ipsi tui non inuenere maiores. Atque uti- | |
| nam tu inuenias! Dignus es enim immolatione tali, qui salu- | |
| tem tuam in incerti pecoris sitam uisceribus opinaris. | |
| Sa- | 2.1 |
| ne quod passim multos occidis, edacitatis est tuae, quod di- | |
| uersis in locis, uanitatis, quod cum amaritudine comedis, in- | |
| felicitatis. Taceo, quod commemoratio est ingrati, non reme- | |
| dium, sacrificium quod ipse reprobat fieri, qui praecepit. Hoc | 5 |
| solum dico: imple uel in ceteris legem, sicut scriptum est: | |
| Praecinge lumbos tuos, indue pedibus calceamenta, arripe bacu- | |
| lum manu. In eremum proficiscere, si tuos uis imitari maiores. |