| Item tractatus de baptismo | |
| Exsultemus, fratres in Christo, triumphatorique perpetuo | 2.24.1.1 |
| hymnis, citharis, tympanis, canticis gratiam referamus, qui | |
| nobis promissa perpetuans pia sanctione, ut aiunt, claues | |
| uere aureas misit, et quidem non illas, quae maligno beneficio | |
| crimina excipiunt; quae corpori parcunt, animam liberare | 5 |
| non possunt; quae peccata cum dissimulando praetereunt, | |
| non adimunt, sed accludunt; quae reum, qualem inuenerint, | |
| talem quoque dimittunt; quae in pari causa ipsi praestatori | |
| nihil prodesse possunt. At uero nostrae aceruatim absoluunt | |
| quicquid inuenerint nec aliquid subsiciui esse patiuntur, sed | 10 |
| pectorum aperiunt cuncta penetralia, diligenter uniuersa cri- | |
| mina expellunt ac rursus diligenter accludunt, ne quid illo uel | |
| friuolum, inde quod excluditur, reuertatur. | |
| Mira ratio, mira | 2.1 |
| beatitudo! Saluo reo punitur reatus in reo integroque statu | |
| moritur in homine propter quod homo fuerat moriturus. Inde | |
| est, quod nostra non habet necessaria tormenta confessio, | |
| quod sine sudore tortoris facinora sua sponte reus, ut fiat | 5 |
| innocens, confitetur. Pretiosa indulgentia est, fratres, quae et | |
| ueniam praestat et medicinam. Ceterum qui parcit uenefico, | |
| homicidae, adultero, incestatori, sacrilego, nisi eius curauerit | |
| mentem, non uideo, quid illi praestiterit. | |
| O liberatoris | 3.1 |
| nostri profunda prouidentia! O praestantia singularis! O dul- | |
| cis sententia! O damnatio necessaria! Homo iugulatur, ut | |
| uiuat. Percussor percussorisque non cernitur gladius; per- | |
| cussi non hiat uulnus, non defluit sanguis, non decolor color | 5 |
| est. Ipse est et tamen ipse non est. Vetus quidem uidetur | |
| domicilium, sed nouus est inquilinus mutatione morum nati- | |
| uitatis suae nobilitatem incredulis uariis uirtutibus monstrans. | |
| Cuius sanctionem uestrae aetatis omni curriculo manente in | |
| sua semper infantia custodite ac fortiter praecauete, ne primi | 10 |
| hominis quondam uestri umquam memoriam recolatis. |