| Tractatus paschae | |
| Iudaeos legitimum pascha celebrare non posse, periti le- | 2.25.1.1 |
| gis, deo ipso loquente cognoscite; a quo appellatur synagoga | |
| spelunca latronum, sacerdotalis cathedra pestilentia, sacrifi- | |
| cium canina mactatio, ieiunia odium, populus progenies uipe- | |
| rarum. Post haec quid praesumant, aestimare non possum, | 5 |
| homines qui salutem suam in pecorum morte constituunt, cum | |
| deus, posteaquam de Aegypto egressi sunt, ubi imaginarium | |
| pascha gesserunt, dicat: Plenus sum holocaustomatis arietum | |
| et pinguamine agnorum; quis enim haec exquisiuit de manibus | |
| uestris?. | 10 |
| Vtique, fratres, incunctanter eis ademit pascha, | 2.1 |
| qui id, per quod ab eis pascha geritur, reprobauit. 'At imagi- | |
| nem colunt.' Nec ipsam quidem, quia falso colit imaginem, | |
| qui eius non diligit ueritatem. Sane hoc solum competenter ge- | |
| runt, innocentes quod agnos passim quasi lupi rapaces occi- | 5 |
| dunt. |