| Tractatus diei paschae cuius supra | |
| Sicut lectio diuina testatur, in Aegypto a Pharaone popu- | 2.26.1.1 |
| loque eius Israel dei populus captiuitatis ingenti iugo acerrime | |
| premebatur. Hunc deus praecipit proficisci, duce Moyseo | |
| uidelicet et Aaron, iter demonstrante nubis columna per diem, | |
| eadem ignis quoque per noctem. Finditur mare et dextra | 5 |
| laeuaque in abruptum digestis aggeribus stupens unda solida- | |
| tur. Dei populus nauigat plantis. Mira res! Iter eius barbaris | |
| uehementer urguentibus nec eques potest sequi nec nauis. | |
| Maria cum mulieribus tympanum quatit; hymnus canitur; | |
| dei populus liberatur resolutisque undis uia cum persecutore | 10 |
| deletur. | |
| Quantum spiritaliter intellegi datur, Aegyptus mundus | 2.1 |
| est iste. Pharao cum populo suo diabolus et spiritus omnis | |
| iniquitatis. Israel populus Christianus, qui proficisci iubetur, | |
| ut ad futura contendat. Moyses et Aaron per id, quod erant, | |
| sacerdotium, per suum numerum demonstrabant duorum | 5 |
| testamentorum sacramentum. Columna uiam demonstrans | |
| Christus est dominus. Quod duplicem nubis et ignis imaginem | |
| gerit, iudicia duo designat: unum aquae, quod gestum est, | |
| ignis alterum, quod futurum. | |
| Mare fontem sacrum debemus | 3.1 |
| accipere, in quo, quibus aquis dei serui liberantur, iisdem, qui | |
| non fugiunt, sed portant peccata, delentur. Maria, quae cum | |
| mulieribus tympanum quatit, typus ecclesiae fuit, quae cum | |
| omnibus ecclesiis, quas peperit, hymnum canens et pectoris | 5 |
| uerum tympanum quatiens populum Christianum ducit, non | |
| in eremum, sed ad caelum. |