| Tractatus Danielis in pascha | |
| Euigila, Christiane, omnique saecularis somni torpore dis- | 2.27.1.1 |
| cusso, apertis auribus cordis a pueris disce uirtutem. Sed uide, | |
| ne aestimes falsum, quod eis cessit incendium. Veritatem ratio | |
| protestatur. Qui nunc in se credentes baptizat spiritu sancto et | |
| igni, ipse tunc quoque numero suae adfuit trinitatis. Denique | 5 |
| rem sacramento gestam esse cognosce. In caminum missi ut | |
| submersi sunt flammis, statim sibilo roris incendia temperan- | |
| tur. Mors refugiens mutat officium: incensores cremantur, | |
| incensis hymnum canentibus flamma blanditur. Deus a crea- | |
| tura uniuersa benedicitur. In tribus una mens, una uirtus, | 10 |
| unus triumphus exsultat. Melioratur uita supplicio. Rex non | |
| inuiderat pueris, si non eos praecepisset ardere. |