| Tractatus paschalis | |
| Saluete, hodie nati fratres in Christo, acceptaeque in- | 2.29.1.1 |
| dulgentiae regale beneficium diligenter, fortiter ac fideliter | |
| custodite. Etenim uester contractus omnis ablatus est. Securi | |
| gaudete; nihil saeculo iam debetis. Ecce nullum pondus, | |
| stridor nullus est mundanarum uestris in ceruicibus catena- | 5 |
| rum. Vinculis nullis impeditae sunt manus, nullis pedes onerati | |
| compedibus. Non uos ullus terror exagitat, non ullae sordes | |
| obfuscant. Qui conscium timebatis, conscientiam non timetis. | |
| Vetus enim homo uester feliciter condemnatus est, ut absolue- | |
| retur, sacri gurgitis unda sepultus, ut sepulcri nido uiuificatus | 10 |
| resurrectionis iura gustaret. | |
| O magna prouidentia dei nostri! O bonae matris caritas | 2.1 |
| pura! Diuersos genere, sexu, aetate, condicione suscipiens | |
| necat odio criminum ut nouerca, pia seruat ut mater necatos- | |
| que non ante uiuificat, antequam omne uirus uetustatis | |
| exstinguat, ne quid adulterum pariat. Ac ne quem plus amare | 5 |
| uideatur aut minus, unam natiuitatem, unum lac, unum sti- | |
| pendium, unam spiritus sancti praestat omnibus dignitatem. | |
| Quam speciosum est, fratres, quamque salutare, quem | 3.1 |
| paulo ante ridiculo habueris, admirari; cuius exsecratus sis | |
| corruptelam, optes imitari uirtutem; quem cupidum semper | |
| horrueris, stupeas passim in pauperes et egenos sua bona uni- | |
| uersa fundentem; postremo quem noueris idolatriae fanum, | 5 |
| gaudeas dei templum. Itaque beatus est, semper qui meminit, | |
| quod renatus sit; beatior, qui non meminerit, <quid> fuit, an- | |
| tequam renatus sit; beatissimus, qui infantiam suam prouec- | |
| tu temporis non mutauerit. |