| De Genesi cuius supra | |
| Nihil est, fratres dilectissimi, ante omnia homini nato | 2.30.1.1 |
| tam necessarium atque conueniens, quam ut se ipsum nouerit. | |
| Etenim genus insaniae est eum rationem secreti naturae dis- | |
| quirere, qui uitae suae non possit reddere. Non enim elementa | |
| pulchrius aut uerius uerbis humanis asseri possunt, quam a deo | 5 |
| facta sunt uel uidentur. | |
| Itaque quod ad nos pertinet, uideamus, quid sit, quod | 2.1 |
| deus ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem | |
| nostram (et fecit, inquit, deus hominem ad imaginem et similitu- | |
| dinem dei), et alio loco dicat: Ego sum qui sum et non demutor. | |
| Cum hoc ita sit, homo quemadmodum dei imaginem portat, | 5 |
| cuius uultus omni conuersioni subiectus momentis omnibus | |
| inmutatur labore, aetate, languore, gaudio, tristitudine, nunc | |
| macie deformis, nunc enormis pinguedine, usque adeo incer- | |
| tus, ut idem in duobus per orbem totum non possit inueniri | |
| terrarum? | 10 |
| Igitur in deum cum haec non incidant, ergo dei | 3.1 |
| imaginem non habemus? Absit, fratres. Habemus plane, et | |
| quidem manifestam ex eo ipso, quod non est portantibus nota. | |
| Incomprehensibilis enim dei imago inuisibilis sit necesse est. | |
| Denique oculis non est subiecta mortalibus. Nam neque cum | 5 |
| ingreditur corpus neque cum de corpore egreditur, a quo- | |
| quam conspicari potest tantumque potestatis habet, ut, cum | |
| sui domicilii saepto teneatur, tamen quicquid uoluerit, omni- | |
| bus momentis illustret. Non ergo carnale hoc indumentum | |
| imaginem dei debemus accipere, sed caelestis hominis spirita- | 10 |
| lem, quam nobis plenitudinis suae pio de fonte largitur. | |
| Quam rationem Paulus euidenter prodidit dicens: Quemad- | 4.1 |
| modum portauimus imaginem eius, qui de limo est, portemus et | |
| eius imaginem, qui de caelo est. Quam qui sancte portauerint, | |
| sicut apostoli omnesque iusti, non tantum imaginem, sed ip- | |
| sum deum quoque portabunt, sicut et scriptum est: Vos estis | 5 |
| templum dei, et spiritus dei habitat in uobis. |