| CI Frumento ne curculio noceat | |
| Frumento ne noceat curculio neu mures tangant: | 92.1.1 |
| lutum de amurca facito; palearum paulum addito, sinito | |
| macerescant bene et subigito bene. eo granarium to- | |
| tum oblinito crasso luto; postea conspargito amurca | |
| omne quod lutaueris. ubi aruerit, eo frumentum refri- | 5 |
| geratum condito: curculio non nocebit. | |
| CII Olea si fructum non fert | |
| Olea si fructum non feret, ablaqueato. postea stra- | 93.1.1 |
| menta circumponito; postea amurcam cum aqua commis- | |
| ceto aequas partes. deinde ad oleam circumfundito: ad | |
| arborem maxumam urnam commixti sat est, ad | |
| minores arbores pro ratione indito. et idem hoc si facies | 5 |
| ad arbores feraces, eae quoque meliores fient: ad eas | |
| stramenta ne addideris. | |
| CIII Fici uti grossos teneant | |
| Fici uti grossos teneant, facito omnia quo modo | 94.1.1 |
| oleae, et hoc amplius: cum uer appetet, terram adag- | |
| gerato bene. si ita feceris, et grossi non cadent et fici | |
| scabrae non fient et multo feraciores erunt. | |
| CIV [Inuoluolus] Conuoluolus in uinia ne siet | |
| Conuoluolus in uinia ne siet, amurcam condito, | 95.1.1 |
| puram bene facito, in uas aheneum indito congios II. | |
| postea igni leni coquito, rudicula agitato crebro, usque | |
| adeo dum fiat tam crassum quam mel. postea sumito bitu- | |
| minis tertiarium et sulpuris quartarium. | 5 |
| conterito | 2.1 |
| in mortario seorsum utrumque. postea infriato quam | |
| minutissime in amurcam caldam et simul rudicula misceto | |
| et denuo coquito sub dio c<a>elo: nam si in tecto coquas, | |
| cum bitumen et sulpur additum est, excandescet. ubi | 5 |
| erit tam crassum quam uiscum, sinito frigescat. hoc | |
| uitem circum caput et sub brachia unguito: conuol- | |
| uolus non nascetur. | |
| CV Oues ne scabrae fiant | |
| Oues ne scabrae fiant, amurcam condito, puram bene | 96.1.1 |
| facito; aquam <qua> lupinus deferuerit et faecem de | |
| uino bono, inter se omnia commisceto pariter. postea, | |
| cum detonderis, unguito totas: sinito biduum aut tri- | |
| duum consudent. | 5 |
| deinde lauito in mari; si aquam | 2.1 |
| marinam non habebis, facito aquam salsam: ea lauito. | |
| si haec sic feceris, neque scabrae fient et lanae plus et | |
| meliorem habebunt, et ricini non erunt molesti. eodem | |
| in omnes quadripedes utito, si scabrae erunt. | 5 |
| CVI Amurca axem unguito | |
| Amurca decocta axem unguito et lora et calciamenta | 97.1.1 |
| et coria omnia: meliora facies. | |
| CVII Vestimenta ne tiniae tangant | |
| Vestimenta ne tiniae tangant, amurcam decoquito | 98.1.1 |
| ad dimidium, ea unguito fundum arcae et extrinsecus | |
| et pedes et angulos. ubi ea adaruerit, uestimenta con- | |
| dito. si ita feceris, tiniae non nocebunt. | |
| et item | 2.1 |
| ligneam supellectilem omnem si ungues, non pute- | |
| scet, et, cum ea terseris, splendidior fiet; item ahenea | |
| omnia unguito, sed prius extergeto bene. postea, cum | |
| unxeris, cum uti uoles, extergeto: splendidior erit | 5 |
| et <a>erugo non erit molesta. | |
| CVIII Fici aridae uti integrae sint | |
| Fici aridae si uoles ut integrae sint, in uas fictile con- | 99.1.1 |
| dito: id amurca decocta unguito. | |
| CIX Oleum si in metretam addes | |
| Oleum si in metretam nouam inditurus eris, amurca, | 100.1.1 |
| ita uti est cruda, prius colluito agitatoque diu, ut bene | |
| combibat. id si feceris, metreta oleum non bibet, et | |
| oleum melius faciet, et ipsa metreta firmior erit. | |
| CX Virgas murteas uti serues: item aliud genus | |
| Virgas murteas si uoles cum bacis seruare et item | 101.1.1 |
| aliut genus quod uis, et si ramulos ficulneos uoles cum | |
| foliis, inter se alligato, fasciculos facito: eos in amurcam | |
| demittito, supra stet amurca facito. sed ea, quae demis- | |
| surus eris, sumito paulo acerbiora. uas, quo condideris, | 5 |
| oblinito plane. |