| CLI Vilici officia | |
| Vilici officia quae sunt. quae domino praeceps: ea | 142.1.1 |
| omnia, quae in fundo fieri oportet quaeque emi pararique | |
| oportet, quo modoqu[a]e cibaria, uestimenta familiae | |
| dari oportet, eadem uti curet faciatque moneo domi- | |
| noque dicto audiens sit. hoc amplius, quo modo | 5 |
| uilicam uti oportet et quo modo eae imperari oportet, | |
| uti aduentu domini quae opus sunt parentur curentur- | |
| que diligenter. | |
| CLII Vilicae officia | |
| Vilicae quae sunt officia, curato faciat. si eam tibi | 143.1.1 |
| dederit dominus uxorem, ea esto contentus. ea te me- | |
| tuat facito. ne nimium luxuriosa siet. uicinas aliasque | |
| mulieres quam minimum utatur neue domum neue ad | |
| sese recipiat: ad cenam ne quo eat neue ambulatrix siet. | 5 |
| rem diuinam ni faciat neue mandet, qui pro ea faciat, | |
| iniussu domini aut dominae: scito dominum pro tota fa- | |
| milia rem diuinam facere. | |
| munda siet: uillam conuer- | 2.1 |
| sam mundeque habeat; focum purum circumuersum | |
| cotidie, prius quam cubitum eat, habeat. Kal., Idibus, | |
| Nonis, festus dies cum erit, coronam in focum indat, per | |
| eosdemque dies lari familiari pro copia supplicet. | 5 |
| cibum tibi et familiae curet uti coctum habeat. | |
| galli- | 3.1 |
| nas multas et oua uti habeat. pira arida, sorua, ficos, | |
| uuas passas, sorua in sapa et pira et uuas in doliis et | |
| mala struthea, uuas in uinaciis et in urceis in terra | |
| obrutas et nuces pr<a>enestinas recentes in urceo in | 5 |
| terra obrutas habeat; mala scanti[ni]ana in doliis et alia | |
| quae condi solent et siluatica, haec omnia quotannis | |
| diligenter uti condita habeat. farinam bonam et far | |
| suptile sciat facere. | |
| CLIII Lex oleae legendae | |
| Oleam legendam hoc modo locare oportet: oleam | 144.1.1 |
| cogito recte omnem arbitratu domini, aut quem custodem | |
| fecerit, aut cui olea uenierit. oleam ne stringito neue | |
| uerberato iniussu domini aut custodis: si aduersus ea quis | |
| fecerit, quod ipse [h]ole<a>e delegerit, pro eo nemo soluet | 5 |
| neque debebitur. | |
| qui oleam legerint, omnes iuranto | 2.1 |
| ad dominum aut ad custodem sese oleam non subri- | |
| puisse neque quemquam suo dolo malo ea oleitate ex | |
| fundo L. Manli. qui eorum non ita iurauerit, quod is | |
| legerit omne, pro eo argentum nemo dabit neque debe- | 5 |
| bitur. oleam cogi recte satis dato arbitratu L. Manli. | |
| scalae ita uti datae erunt, ita reddito, nisi quae uetu- | |
| state fractae erunt: si non erunt †reddet eaeque arbi- | |
| tratu reducetur†. | |
| si quid redemptoris opera domino | 3.1 |
| damni datum erit, resoluito: id uiri boni arbitratu de- | |
| ducetur. legulos, quot opus erunt, praebeto et s<tr>ic- | |
| tores; si non praebuerit, quanti conductum erit aut loca- | |
| tum erit, deducetur: tanto minus debebitur. de fundo | 5 |
| ligna et oleam ne deportato: qui oleam legerit, qui de- | |
| portarit, in singulas deportationes #¹¹⁰⁷n. II deducentur | |
| neque id debebitur. | |
| omnem oleam puram metietur | 4.1 |
| modio oleario. adsiduos homines L praebeto: duas | |
| partes strictorum praebeto. ne quis concedat, quo olea | |
| legunda et facienda carius locetur, extra quam si quem | |
| socium in praesentiarum dixerit: si quis aduersum ea | 5 |
| fecerit, si dominus aut custos uolent, iurent omnes socii; | |
| si non ita iurauerint, pro ea olea legunda et faciunda | 5.1 |
| nemo dabit neque debebitur ei qui non iurauerit. acces- | |
| siones: in #¹¹⁰⁵ ∞ CC accedit oleae salsae #¹¹⁰⁵ V, olei puri | |
| p. VIIII; in tota oletate #¹¹⁰⁷ V, aceti q. V. quod oleae | |
| salsae non acceperint, dum oleam legent, in modios | 5 |
| singulos, #¹¹⁰⁷ s. s. dabuntur. | |
| CLIV Lex oleae faciundae | |
| Oleam faciundam hac lege oportet locare: facito | 145.1.1 |
| recte arbitratu domini aut custodis, qui id negotium cu- | |
| rabit. si sex iugis uasis opus erit, facito. homines eos | |
| dato, qui placebunt aut custodi aut quis eam oleam | |
| emerit. †trapeti facito† si operarii conducti erunt aut fa- | 5 |
| cienda locata erit, pro eo resoluito, aut deducetur. | |
| oleum | 2.1 |
| ne tangito utendi causa neque furandi causa, nisi quod cu- | |
| stos dederit aut dominus: si sumpserit, in singulas sump- | |
| tiones #¹¹⁰⁷n. XL deducentur neque debebitur. factores, | |
| qui oleum fecerint, omnes iuranto aut ad dominum aut ad | 5 |
| custodem sese de fundo L. Man[i]lii neque alium quem- | |
| quam suo dolo malo oleum neque oleam subripuisse: | |
| qui eorum non ita iurauerit, quae eius pars erit, omne | 3.1 |
| deducetur neque debebitur. socium ne quem habeto, nisi | |
| quem dominus iusserit aut custos. si quid redemptoris | |
| opera domino damni datum erit, uiri boni arbitratu | |
| deducetur. si uirde[m] oleum opus siet, facito. acce- | 5 |
| det oleum et sale suae usioni, quod satis siet, uasa- | |
| rium uict. II. | |
| CLV Lex oleae pendentis | |
| Oleam pendentem hac lege uenire oportet: olea pen- | 146.1.1 |
| dens in fundo Venafro uenibit. qui oleam emerit, amplius | |
| quam quanti emerit omnis pecuniae centesima accedet | |
| (praeconium praesens #¹¹⁰⁷ L) et oleum (romanici p. | |
| ∞ D, uiridis p. CC), oleae (caducae #¹¹⁰⁵ L, strictiuae | 5 |
| #¹¹⁰⁵ X: modio oleario mensum dato), unguinis p. X. pon- | |
| deribus modiisque domini dato †iri pri† primae co- | |
| tulas duas. | |
| dies argento: ex K. Nou. mensum X; | 2.1 |
| oleae legendae faciendae, quae locata est, et si emptor | |
| locarit, Idibus soluito. recte haec dari fierique satisque | |
| dari domino, aut cui iuserit, promittito satisque dato | |
| arbitratu domini. donicum solutum erit aut ita satis | 5 |
| datum erit, quae in fundo inlata erunt, pigneri sunto. | |
| ne quid eorum de fundo deportato: si quid deportauerit, | |
| domini esto. | |
| uasa torcula, funes, scalas, trapetos, si | 3.1 |
| quid et aliut datum erit, salua recte reddito, nisi quae | |
| uetustate fracta erunt; si non reddet, aequom soluito. | |
| si emptor legulis et factoribus, qui illic opus fecerint, non | |
| soluerit, cui dari oportebit, si dominus uolet, soluat: | 5 |
| emptor domino debeto et id satis dato, proque ea re ita | |
| uti s. s. e. item pignori sunto. | |
| CLVI Lex uini pendentis | |
| Hac lege uinum pendens uenire oportet: uinaceos | 147.1.1 |
| inlutos et faecem relinquito. locus uinis ad K. Octob. | |
| primas dabitur; si non ante ea exportaueris, dominus | |
| uino quid uolet faciet. cetera lex, quae oleae pendenti. | |
| CLVII Lex uino in doliis | |
| Vinum in doliis hoc modo uenire oportet: uini in | 148.1.1 |
| culleos sing. quadragenae et singulae urnae dabuntur. | |
| quod neque aceat neque muceat, id dabitur. in triduo | |
| proxumo uiri boni arbitratu degustato; si non ita fece- | |
| rit, uinum pro degustato erit. quot dies per dominum | 5 |
| mora fuerit, quo minus uinum degustet, totidem dies | |
| emptori procedent. | |
| uinum accipito ante K. Ian. pri- | 2.1 |
| mas; si non ante acceperit, dominus uinum admetietur. | |
| quod admensus erit, pro eo [dominus] re[m] soluito; si | |
| emptor postularit, dominus ius iurandum dabit uerum | |
| fecisse. locus uinis ad K. Octobres primas dabitur; si | 5 |
| ante non deportauerit, dominus uino quid uolet faciet. | |
| cetera lex, quae oleae pendenti. | |
| CLVIII Lex pabulo | |
| Qua lege pabulum hibernum uenire oporteat. qua | 149.1.1 |
| uendas finis dicito. pabulum frui occipito ex Kal. Sep- | |
| tembribus: prato sicco decedat, ubi pirus florere coepe- | |
| rit; prato inriguo, ubi super inferque uicinus promittet, | |
| tum decedito, uel diem certam utrique facito; cetero pa- | 5 |
| bulo Kal. Martiis cedito. | |
| bubus domitis binis, can- | 2.1 |
| therio u[i]ni, cum emptor pascet, domino pascere reci- | |
| pitur; holeris, asparagis, lignis, aqua, itinere, actu do- | |
| mini usioni recipitur. si quid emptor aut pastores aut | |
| pecus emptoris domino damni dederit, boni u. a. resol- | 5 |
| uat; si quid dominus aut familia aut pecus emptori damni | |
| dederit, uiri boni arbitratu resoluetur. donicum pecu- | |
| niam satisfecerit aut delegarit, pecus et familia, quae | |
| illic erit, pigneri sunto. si quid de iis rebus controuersiae | |
| erit, Romae iudicium fiat. | 10 |
| CLIX Fructus ouium qua lege ueneat | |
| Fructum ouium hac lege uenire oportet: in singulas | 150.1.1 |
| casei p. IS (dimidium aridum), lacte, feriis quod mul- | |
| serit, dimidium, et praeterea lactis urnam unam. hisce | |
| legibus, agnus, diem et noctem qui uixerit, in fructum; et | |
| Kal. Iun. emptor fructu decedat: si interkalatum | 5 |
| erit, K. Mais. | |
| agnos XXX ne amplius promittat. | 2.1 |
| oues, quae non pepererint, binae pro singulis in fructu ce- | |
| dent. †die† lanam et agnos uendat, menses X ab coac- | |
| tore releget. porcos serarios in oues denas singulos pas- | |
| cat. conductor duos menses pastorem praebeat: donec | 5 |
| domino satisfecerit aut soluerit, pignori esto. |