| De brassica pythagorea: quid in ea boni sit salubri- | 157.1.1 |
| tatisque. principium te cognoscere oportet, quae ge- | |
| nera brassicae sint et cuius modi naturam habeant. omnia | |
| ad salutem temperat commoetatque sese semper: cum | |
| calore arido simul umida et dulci et amaro et acris: | 5 |
| sed quae uocatur 'septemfolia', in commixturam na- | |
| tura omnia haec habet brassica. nunc, uti cognoscas na- | |
| turam earum, prima est 'leuis' quae nominatur: ea est | |
| grandis, latis foliis, caule magno, ualidam habet naturam | |
| et uim magnam habet. | 10 |
| altera est crispa, 'apiacon' | 2.1 |
| uocatur: haec est natura et aspectu bona, ad cura- | |
| tionem ualidior est quam quae supra scripta est. et | |
| item est tertia, quae 'lenis' uocatur, minutis caulibus, | |
| tenera, et acerrima omnium est istarum, tenui suco, | 5 |
| uehementissima: et primum scito, de omnibus brassicis | |
| nulla est illius modi medicamento. | |
| ad omnia uulnera, | 3.1 |
| tumores eam contritam imponito: haec omnia ulcera | |
| purgabit sanaque faciet sine dolore; eadem tumida conco- | |
| quit, eadem erumpit, eadem uulnera putida canceres- | |
| que purgabit sanosque faciet quod medicamentum facere | 5 |
| non potest. uerum, prius quam id imponas, aqua calida | |
| multa lauato: postea bis in die contritam imponito: ea | |
| omnem putorem adimet. cancer ater, is olet et saniem | |
| spurcam mittit, albus purulentus est, sed fistulosus et | |
| subtus suppurat sub carne: | 10 |
| in ea uulnera huiusce | 4.1 |
| modi t[a]e[t]ras brassicam: sanum faciet; optima est | |
| ad huiusce modi uulnus. et luxatum si quod est, bis die | |
| aqua calida foueto, brassicam tritam opponito: cito | |
| sanum faciet; bis die id opponito: dolores auferet. et si | 5 |
| quid contusum est, erumpet; brassicam tritam opponito: | |
| sanum faciet. et si quid in mammis ulceris natum et car- | |
| cinoma, brassicam tritam opponito: sanum faciet. | |
| et | 5.1 |
| si ulcus acrimoniam eius ferre non poterit, farinam hordea- | |
| ceam misceto, ita opponito: huiusce modi ulcera omnia | |
| haec sanum faciet, quod aliud medicamentum facere | |
| non potest neque purgare. et puero et puellae si ulcus | 5 |
| erit huiusce modi, farinam <h>ordeaceam addito. et si | |
| uoles eam consectam, lautam, siccam, sale aceto sparsam | |
| esse, salubrius nihil est: | |
| quo libentius edis, aceto | 6.1 |
| mulso spargito; lautam, siccam et rutam, coriandrum | |
| sectam sale sparsam paulo libentius edes. id bene faciet et | |
| mali nihil sinet in corpore consistere et aluum bonam fa- | |
| ciet. si quid antea mali intus erit, omnia sana faciet, et de | 5 |
| capite et de oculis omnia deducet et sanum faciet. hanc | |
| mane esse oportet ieiunum. | |
| et si bilis atra est et si | 7.1 |
| lienes turgent et si cor dolet et si iecur aut pulmones | |
| aut praecordia: uno uerbo, omnia sana faciet, et intro | |
| quae dolitabunt. eodem silpium inradito: bonum est. | |
| nam uenae omnes, ubi sufflatae sunt ex cibo, non possunt | 5 |
| perspirare in toto corpore: inde aliqui morbus nasci- | |
| tur. ubi ex multo cibo aluus non it, pro portione brassica si | |
| uteris (id ut te moneo), nihil istorum usu ueniet morbis. | |
| uerum morbum articularium nulla res tam purgat, | |
| quam brassica cruda (si edes concisam et rutam et | 10 |
| coriandrum concisam siccam et sirpicium inrasum) | |
| et brassica ex aceto oxymeli et sale sparsa. | |
| haec | 8.1 |
| si[c] uteris, omnis articulos poteris experiri. nullus | |
| sumptus est: et, si sumptus esset, tamen ualetudinis | |
| causa experirus. hanc oportet mane ieiunum esse. | |
| <ins>omnis uel si quis est seniosus, hac eadem | 5 |
| curatione sanum facies. uerum assam brassicam et unctam | |
| caldam, salis paulum dato homini ieiuno: quam pluri- | |
| mum ederit, tam citissime sanus fiet ex eo morbo. | |
| tormina quibus molesta erunt, sic facito: brassicam | 9.1 |
| macerato bene, postea in aulam coicito, deferuefacito | |
| bene. ubi cocta erit bene, aquam defundito; eo addito | |
| oleum bene et salis paululum et cuminum et pollinem | |
| polentae. postea ferue bene facito: ubi feruerit, in cati- | 5 |
| num indito; dato edit, si poterit, sine pane: si non, dato | |
| pane purum ibidem madefaciat. et si febrim non habe- | |
| bit, dato uinum atrum bibat: cito sanus fiet. | |
| et hoc | 10.1 |
| si quando usus uenerit, qui debilis erit, haec res sanum | |
| facere potest: brassicam edit ita uti s. s. e. et, hoc am- | |
| plius, lotium conseruato eius qui brassicam essitarit: id | |
| calfacito, eo hominem demittito; cito sanum faciet hac | 5 |
| cura: expertum hoc est. item pueros pusillos si laues eo | |
| lotio, numquam debiles fient. et quibus oculi parum clari | |
| sunt, eo lotio inunguito: plus uidebunt. si caput aut | |
| ceruices dolent, eo lotio caldo lauito: desinent dolere. | |
| et si mulier eo lotio locos fouebit, numquam m(e)n(ses) | 11.1 |
| seri fient; et fouere sic oportet: ubi in scutra feruefe- | |
| ceris, sub sellam supponito pertusam: eo mulier ad- | |
| sidat, operito, circum uestimenta eam dato. | |
| Brassica erratica maximam uim habet. eam arfa- | 12.1 |
| cere et conterere oportet bene minutam. si quem pur- | |
| gare uoles, pridie ne cenet: mane ieiuno dato brassicam | |
| tritam, aquae cyathos IIII. nulla res tam bene purgabit, | |
| neque elleborum neque scamonium, et sine periculo; et | 5 |
| scito salubrem esse corpori. | |
| quos diffidas sanos facere, | 13.1 |
| facies. qui hac purgatione purgatus erit, sic eum curato: | |
| sorbitione liquida hoc per dies septem dato. ubi esse | |
| uolet, carnem asin<in>am dato; si esse non uolet, dato | |
| brassicam coctam et panem, et bibat uinum lene dilu- | 5 |
| tum, lauet raro, utatur unctione. qui sic purgatus erit, | |
| diutina ualetudine utetur, neque ullus morbus ueniet | |
| nisi sua culpa. et si quis ulcus t<a>etrum uel recens habe- | |
| bit, hanc brassicam erraticam aqua spargito, opponito: | |
| sanum facies. | 10 |
| et si fistula erit, turundam intro tru- | 14.1 |
| dito; si turundam non recipiet, diluito, indito in uesi- | |
| cam, eo calamum alligato, ita premito, in fistulam in- | |
| troeat: ea res sanum faciet cito. et ad omnia ulcera ue- | |
| tera et noua contrita<m> cum melle opponito: sanum | 5 |
| faciet. | |
| et si polypus in naso intro erit, brassicam erra- | 15.1 |
| ticam aridam tritam in malam conicito et ad nasum ad- | |
| moueto, ita subducito susum animam quam plurimum | |
| poteris: in triduo polypus excidet; et, ubi exciderit, | |
| tamen aliquot dies idem facito, ut radices polypi per- | 5 |
| sanas facias. | |
| auribus si parum audies, terito cum uino | 16.1 |
| brassicam, sucum exprimito, in aurem intro tepidum | |
| instillato: cito te intelleges plus audire. depetigini | |
| psor<i>cae brassicam opponito: sanam faciet et ulcus non | |
| faciet. | 5 |
| CLXVI Aluum deicere hoc modo oportet | |
| Aluum de[i]icere hoc modo oportet: si uis bene | 158.1.1 |
| tibi deicere, sume tibi ollam, addito eo aquae sexta- | |
| rios sex et eo addito ungulam de perna; si ungulam non | |
| habebis, addito de perna frustum p. S quam minime | |
| pingue. ubi iam coctum incipit esse, eo addito brassicae | 5 |
| coliculos duos, betae coliculos II cum radice sua, feli- | |
| culae pullum, herbae mercurialis non multum, mitu- | |
| lorum L. II, piscem capitonem et scorpionem I, cochleas | |
| sex et lentis pugillum. | |
| haec omnia decoquito usque | 2.1 |
| ad sextarios III iuris. oleum ne addideris. indidem | |
| sume tibi sextarium unum tepidum, adde uini coi cya- | |
| thum I, bibe, interquiesce; deinde iterum eodem modo, | |
| deinde tertium: purgabis te bene. et si uoles insuper | 5 |
| uinum coum mixtum bibere, licebit bibas. ex iis tot | |
| rebus quod scriptum est unum, quod eorum uis, aluum | |
| deicere potest. uerum ea re tot res sunt, uti bene de- | |
| icias, et suaue est. | |
| CLXVII Intertrigini remedium si uia ibis | |
| Intertrigini remedium. in uiam cum ibis, apsin- | 159.1.1 |
| thi pontici surculum sub anulo habeto. | |
| CLXVIII Luxum ut excantes | |
| Luxum si quod est, hac cantione sanum fiet. harun- | 160.1.1 |
| dinem prende tibi uiridem p. IIII aut quinque longam, | |
| mediam diffinde, et duo homines teneant ad coxendices. | |
| incipe cantare [in alio s. f. 'moetas uaeta daries dar- | |
| daries asiadarides una pe tes' usque dum coeant]: | 5 |
| 'motas uaeta daries dardares astataries dissunapiter', | |
| usque dum coeant. ferrum insuper iactato. ubi coierint | |
| et altera alteram tetigerint, id manu prehende et dex- | |
| tera sinistra praecide; ad luxum aut ad fracturam alli- | |
| ga: sanum fiet. et tamen cotidie cantato [in alio s. f. uel | 10 |
| luxato uel hoc modo 'huat hauat huat ista pista sista | |
| dannabo dannaustra'] †et luxato† uel hoc modo: 'hu- | |
| at haut haut istasis tarsis ardannabou dannaustra'. | |
| CLXIX Asparagus quo modo seratur | |
| <Asparagus quo modo seratur.> locum subigere opor- | 161.1.1 |
| tet bene, qui habeat [h]umorem, aut loco crasso. ubi erit | |
| subactus, areas facito, ut possis dextra sinistraque sarire, | |
| runcare, ne calcetur. cum areas deformabis, inter- | |
| uallum facito inter areas semipedem latum in omnes par- | 5 |
| tes. deinde serito, ad lineam palo grana bina aut terna | |
| demittito et eodem palo cauum terrae operito. deinde | |
| supra areas stercus spargito bene. serito secundum ae- | |
| quinoctium uernum. | |
| ubi erit natum, herbas crebro | 2.1 |
| purgato cauetoque ne asparagus una cum herba uellatur. | |
| quo anno seueris, sum stramentis per hiemem operito, | |
| ne praeuratur; deinde primo uere aperito, sarito run- | |
| catoque; post annum tertium, quam seueris, incendito | 5 |
| uere primo. deinde ne ante sarueris, quam asparagus na- | |
| tus erit, ne in sariendo radices laedas. | |
| tertio aut quarto | 3.1 |
| anno asparagum uellito ab radice: nam si defringes, | |
| stirpes fient et intermorientur; usque licebit uellas, doni- | |
| cum in semen uideris ire. semen maturum fit ad autum- | |
| num. ita, cum sumpseris semen, incendito, et, cum coe- | 5 |
| perit asparagus nasci, sarito et stercorato. post annos | |
| VIII aut nouem, cum iam est uetus, digerito et in quo | |
| loco posturus eris terram bene subigito et stercerato. | |
| deinde fossulas facito, qua radices asparagi demittas. | 4.1 |
| interuallum sit ne minus pedes singulos inter radices | |
| asparagi. euellito, sic circumfodito, ut facile uellere | |
| possis: caueto ne frangatur. stercus ouillum quam pluri- | |
| mum fac ingeras: id est optimum ad eam rem; aliut ster- | 5 |
| cus herbas creat. | |
| CLXX Salsura[m] pernarum ofellae puteolanae | |
| <Salsura pernarum, ofellae puteolanae.> Pernas sal- | 162.1.1 |
| lire sic oportet in dolio aut in seria: cum pernas eme- | |
| ris, ungulas earum praecidito. salis romaniensis moliti in | |
| singulas semodios. in fundo dolii aut seriae sale sterni- | |
| to: deinde pernam ponito, cutis deosum spectet, sale ob- | 5 |
| ruito totam. | |
| deinde alteram insuper ponito: eodem | 2.1 |
| modo obruito, caueto ne caro carnem tangat. ita omnes | |
| obruito. ubi iam omnes composueris, sale insuper obrue, | |
| ne caro appareat: aequale facito. ubi iam dies quinque | |
| in sale fuerint, eximito omnis cum suo sale: quae tum | 5 |
| summae fuerint, imas facito eodemque modo obruito et | |
| componito. | |
| post diem omnino XII pernas eximito | 3.1 |
| et salem omnem detergeto et suspendito in uento bidu- | |
| um; die tertio extergito spongea bene, perunguito oleo, | |
| suspendito in fumo biduo. tertio die demito, perun- | |
| guito oleo et aceto commixto, suspendito in carna- | 5 |
| rio: nec tinia nec uermes tangent. |