Natus est Romae VIIII. kl. Feb. Vespasiano septies 1.3.1
et Tito quinquies consulibus. ac decimo aetatis anno 4.1
patre orbatus Ulpium Traianum praetorium tunc,
consobrinum suum, qui postea imperium tenuit, et
Caelium <A>t[a]tianum equitem Romanum tutores ha-
buit. imbutusque inpensius Graecis studiis, ingenio eius 5.1
sic ad ea declinante, ut a nonnullis Graeculus diceretur,
quinto decimo anno ad patriam redit ac statim mili- 2.1.1
tiam iniit, venando usque ad <re>prehensionem stu-
diosus. quare a Tr<a>iano abductus a patria et pro filio 2.1
habitus nec multo post decemvir litibus i<u>dicandis da-
tus atque inde tribunus secundae Adiutricis legionis
creatus. post h<a>ec in inferiorem Moesiam transla- 3.1
tus extremis iam Domitiani[s] temporibus. ibi a mathe- 4.1
matico quodam de futuro imperio id dicitur compe-
risse, quod a patruo magno Aelio Hadriano peritia cae-
lestium callente praedictum esse conpererat. Traiano a 5.1
Nerva adoptato ad gratulationem exercitus missus in
Germaniam superiorem translatus est. ex qua festinans 6.1
ad Traianum, ut primus nuntiaret excessum Nervae,
a Serviano, sororis viro, (qui et sumptibus et aere
alieno eius prodito Traiani odium in eum movit) diu
detentus fractoque consulte vehiculo tardatus, pedi- 5
bus iter faciens eiusdem Serviani <b>eneficiar<i>um ante-
venit. fuitque in amore Traiani, nec tamen ei per 7.1
p<a>edagogos puerorum, quos Traianus impensius di-
ligebat, †Gallo favente defuit. quo quidem tempore 8.1
cum sollicitus de imperatoris erga se iudicio Vergilia-
nas sortes consuleret,
    quis procul ille autem ramis insignis olivae
    sacra ferens? nosco crines incanaque menta 5
    regis Romani, primam qui legibus urbem
    funda<b>it, Curibus parvis et paupere terra
    missus in imperium magnum, cui deinde subibit,
sors excidit, quam alii ex S<i>b<y>llinis versibus ei prove-
nisse dixerunt. habuit autem praesumptionem imperii 9.1
mox futuri ex fano quoque Niceforii Iovis manante
responso, quod Apollonius Syrus Platonicus libris suis
indidit. denique statim suffragante Sura ad amicitiam 10.1
Traiani pleniorem redit, nepte per sororem Traiani
uxore accepta favente Plotina, Traiano leviter, ut Ma-
rius Maximus dicit, volente.