| Quaesturam gessit Traiano quater et Articuleio con- | 3.1.1 |
| sulibus, in qua cum orationem imperatoris in senatu | |
| agrestius pronuntians risus esset, usque ad summam | |
| peritiam et facundiam Latinis operam dedit. post | 2.1 |
| quaesturam acta senatus curavit atque ad bellum Da- | |
| c<ic>um Traianum familiarius prosecutus est; quan<d>o | 3.1 |
| quidem et indulsisse vino se dicit Traiani moribus | |
| obsequentem atque ob hoc se a Traiano locupletissime | |
| muneratum. tribunus plebis factus est Candido et | 4.1 |
| Quadrato iterum conss., in quo magistratu ad perpe- | 5.1 |
| tuam tribuniciam potestatem omen sibi factum adserit, | |
| quod p<a>enulas amiserit, quibus uti tribuni plebis | |
| pluviae tempore solebant, imperatores autem num- | |
| quam. unde hodieque imperatores sine paenulis a to- | 5 |
| gatis videntur. secunda expeditione Dacica Traianus | 6.1 |
| eum primae legioni Minerviae praeposuit secumque | |
| duxit; quando quidem multa egregia eius facta cla- | |
| ruerunt. quare adamante gemma, quam Traianus a | 7.1 |
| Nerva acceperat, donatus ad spem successionis erectus | |
| est. praetor factus est Sub[s]urano [bis] et Serviano | 8.1 |
| iterum conss., cum sestertium iterum vicies ad ludos | |
| edendos a Traiano accepit. legatus postea pr<a>etorius | 9.1 |
| in Pannoniam inferiorem missus Sarmatas compressit, | |
| disciplinam militarem tenuit, procuratores latius eva- | |
| gantes coercuit. ob hoc consul est factus. in quo ma- | 10.1 |
| gistratu <u>t a Sura conperit adoptandum se a Traiano | |
| esse, ab amicis Traiani contempni desiit ac neglegi. | |
| et def<u>n<c>to quidem Sura Traiani ei familiaritas cre[a]- | 11.1 |
| vit, causa praecipue orationum quas pro imperatore[s] | |
| dictaverat, usus Plotinae quoque favore, cuius studio | 4.1.1 |
| etiam legatus expeditionis Parthicae tempore destina- | |
| tus est. qua quidem tempestate utebatur Hadrianus | 2.1 |
| amicitia Sosi Papi et Pl<a>tori Nepotis ex senatorio or- | |
| dine, ex [s]equestri autem Attiani, tutoris quondam sui, | |
| et Liviani <et> Turbonis. in adoptionis sponsionem | 3.1 |
| venit Palma et Celso; inimicis semper suis et quos | |
| postea ipse insecutus est, in suspicionem ad<f>ec<ta>tae | |
| tyrannidis lapsis. secundo consul favore Plotinae fac- | 4.1 |
| tus totam praesumptionem adoptionis emeruit. corru- | 5.1 |
| pisse eum Traiani libertos, curasse delicatos eosdem- | |
| que s<a>epe <in>isse per ea tempora, quibus in aula | |
| familiarior fuit, opinio multa firmavit. quintum idu- | 6.1 |
| um August. die<m> legatus Suriae litteras adoptionis | |
| accepit, quando et natalem adoptionis celebrari iussit. | |
| tertium iduum earundem, quando et natalem imperii | 7.1 |
| statuit celebrandum, excessus ei Traiani nuntiatus est. |