| Frequens sane opinio fuit Traiano id animi fuisse, ut | 4.8.1 |
| Neratium Priscum, non Hadrianum successorem relin- | |
| queret, multis amicis in hoc consentientibus, usque eo | |
| ut Prisco aliquando dixerit: 'commendo tibi provin- | |
| cias, si quid mihi fatale contigerit.' et multi quidem | 9.1 |
| dicunt Traianum in animo id habuisse, ut exemplo | |
| Alexandri Macedonis sine certo successore moreretur, | |
| multi ad senatum eum orationem voluisse mittere | |
| <pe>titurum, ut, si quid ei evenisset, principem Ro- | 5 |
| manae rei publicae senatus daret, additis dum taxat | |
| nominibus ex quibus optimum idem senatus eligeret. | |
| nec desunt qui factione Plotinae mortuo iam Traiano | 10.1 |
| Hadrianum in adoptionem adscitum esse prodiderint, | |
| supposito qui pro Traiano fessa voce loquebatur. |