| Septicio Claro praefecto praetorii et Suetonio Tran- | 11.3.1 |
| quillo epistularum magistro multisque aliis, quo<d> apud | |
| Sabinam uxorem <i>n [i]us[s]u eius familiarius se tunc | |
| egerant, quam reverentia domus aulicae postulabat, suc- | |
| cessores dedit, uxorem etiam ut m<o>rosam et asperam | 5 |
| dimissurus, ut ipse dicebat, si privatus fuisset. et erat | 4.1 |
| curiosus non solum domus suae sed etiam amicorum, | |
| ita ut per frumentarios oc<c>ulta omnia exploraret, | |
| nec adverterent amici sciri ab imperatore suam vi- | |
| tam, priusquam ipse hoc imperator ostenderet. unde | 5.1 |
| non iniocundum est rem inserere, ex quo constet eum | |
| de amicis multa didicisse. nam cum ad quendam | 6.1 |
| scripsisset uxor sua, quod voluptatibus detentus et la- | |
| vacris ad se redire nollet, atque hoc Hadrianus per | |
| frumentarios cognovisset, petente illo commeatum Ha- | |
| drianus ei lavacra et voluptates exprobravit. cui ille: | 5 |
| 'num et tibi uxor mea, quod et mihi, scripsit?' et hoc | 7.1 |
| quidem vitiosissimum putant atque huic adiungunt, | |
| quae de adultorum amore ac nuptarum adulteriis, qui- | |
| bus Hadrianus laborasse dicitur, adserunt, iungentes | |
| quod ne amicis quidem servaverit fidem. | 5 |