| Conpositis in Brittania rebus transgressus in Gal- | 12.1.1 |
| liam Alexandrina seditione turbatus, quae nata est ob | |
| Apidem, qui, cum repertus esset post multos annos, | |
| turbas inter populos creavit, apud quem deberet lo- | |
| cari, omnibus studiose certantibus. per idem tempus | 2.1 |
| in honorem Plotinae basilicam apud Nemausum opere | |
| mirabili extruxit. post haec Hispanias petit et Tarra- | 3.1 |
| cone hiemavit, ubi sumptu suo <ae>dem Augusti resti- | |
| tuit. omnibus Hispanis Tarracon<e>m in conventum vo- | 4.1 |
| catis dilectumque ioculariter, ut verba ipsa ponit Ma- | |
| rius Maximus, retractantibus Italicis, vehementissime | |
| ceteris prudenter caute<que> consuluit. quo quidem | 5.1 |
| tempore non sine gloria gravissimum periculum adiit | |
| apud Tarraconem spatians per virdiaria servo in se | |
| hospitis cum gladio furiosius inruente[m], quem reten- | |
| tum ille ministris adcurrentibus tradidit et, ubi furio- | 5 |
| sum esse constitit, medicis curandum dedit in nullo | |
| omnino commotus. per ea tempora et alias frequenter | 6.1 |
| in p<l>urimis locis, in quibus barbari non fluminibus | |
| sed limitibus dividuntur, stipitibus magnis i<n> modum | |
| muralis saepis funditus iactis atque conexis barbaros | |
| separavit. Germanis regem constituit, motus Mauro- | 7.1 |
| rum compressit et a senatu supplicationes emeruit. | |
| bellum Parthorum per idem tempus in motu tantum | 8.1 |
| fuit, idque Hadriani conloquio repressum est. post | 13.1.1 |
| haec per Asiam et insulas ad Achaiam navigavit et | |
| Eleusinia sacra exemplo Herculis Philippique suscepit, | |
| multa in Athenienses contulit et pro agonotheta rese- | |
| dit. et in Achaia quidem etiam illud observatum ferunt, | 2.1 |
| quod, cum in sacris multi cultros haberent, cum Ha- | |
| driano nullus armatus ingressus est. post in Siciliam | 3.1 |
| navigavit, in qua Aetnam montem conscendit, ut solis | |
| ortum videret arcus specie, ut dicitur, varium. inde | 4.1 |
| Romam venit atque ex ea in Af<r>icam transiit ac | |
| multum beneficiorum provinciis Africanis adtribuit. | |
| ne<c> quisquam fere principum tantum terrarum ta[n- | 5.1 |
| tu]m celeriter peragravit. denique cum post Africam | 6.1 |
| Romam redisset, statim ad orientem profectus per | |
| Athenas iter fecit atque opera, quae apud Athenienses | |
| coeperat, dedicavit, ut Iovis Olympii <ae>dem et aram | |
| sibi, eodemque modo per Asiam iter faciens templa | 5 |
| sui nominis consecravit. deinde a Capadocibus ser- | 7.1 |
| vitia castris profutura suscepit. toparchas et reges ad | 8.1 |
| amicitiam invitavit, invitato etiam Osdroe rege Par- | |
| thorum remissaque illi filia, quam Traianus ceperat, | |
| ac promissa sella, quae itidem capta fuerat. cumque | 9.1 |
| ad eum quid<a>m reges venissent, ita cum his egit, ut | |
| eos p<a>eniteret, qui venire noluerunt, causa specia- | |
| tim Farasmanis, qui eius invitationem superbe neglexe- | |
| rit. et circumiens quidem provincias procuratores et | 10.1 |
| praesides pro factis supplicio adfecit, ita severe ut | |
| accusatores per se crederetur inmittere. Antiochenses | 14.1.1 |
| inter haec ita odio habuit, ut Syriam a Phoenice se- | |
| parare voluerit, ne tot civitatum metropolis Antiochia | |
| diceretur. moverunt ea tempestate et Iudaei bellum, | 2.1 |
| quod vetabantur mutilare genitalia. sed in monte Ca- | 3.1 |
| sio, cum videndi solis ortus gratia nocte ascendisset, | |
| imbre orto fulm<e>n[e] d<e>cidens hostiam et victima- | |
| r<i>um sacrificanti adflavit. peragrata Arabia Pelu- | 4.1 |
| sium venit et Pompei tumulum magnificentius ex- | |
| truxit. Antinoum suum, dum per Nilum navigat, per- | 5.1 |
| didit, quem muliebriter flevit. de quo varia fama est | 6.1 |
| aliis eum devotum pro Hadriano adserentibus, aliis, | |
| quod et forma eius ostentat et nimia voluptas Ha- | |
| driani. et Graeci quidem volente Hadriano eum con- | 7.1 |
| secraverunt oracula per eum dari adserentes, quae Ha- | |
| drianus ipse conposuisse iactatur. |