| Fuit enim poematum et litterarum nimium studio- | 14.8.1 |
| sissimus. arithmeticae, geometriae, picturae peritissi- | 9.1 |
| mus. iam psallendi et cantandi scientiam prae se | |
| ferebat. in voluptatibus nimius. nam et de suis dilec- | |
| tis multa versibus composuit. [amatoria carmina scrip- | |
| sit.] idem armorum peritissimus et rei militaris scien- | 10.1 |
| tissimus, gladiatoria quoque arma tractavit. idem se- | 11.1 |
| verus laetus, comis gravis, lascivus cunctator, tenax | |
| liberalis, simulator <dissimulator>, saevus clemens et | |
| semper in omnibus varius. |