Quos in privata vita inimicos habuit, imperator tan- 17.1.1
tum neglexit, ita ut uni, quem capitalem habuerat, fac-
tus imperator diceret 'evasisti'. his, quos ad militiam 2.1
ipse per se vocavit, equos, mulos, vestes, sumptus et
omnem ornatum semper exhibuit. saturnalicia et sigil- 3.1
laricia frequenter amicis inopinantibus misit et ipse
ab his libenter accepit et alia invicem dedit. ad de- 4.1
prehendendas obsonatorum fraudes, cum plurimis s<i>m-
matibus pasceret, fercula de aliis mensis etiam ultimis
quibusque iussit sibi adponi. omnes reges muneri- 5.1
bus suis vicit. publice frequenter et cum omnibus la-
vit. ex quo ille iocus balnearis innotuit: nam cum quo- 6.1
dam tempore veteranum quendam notum sibi in mi-
litia dorsum et ceteram partem corporis vidisset adte-
rere <parieti>, percontatus, cur se marmoribus destrin-
gendum daret, ubi audivit hoc idcirco fieri, quod ser- 5
vum non haberet, et servis eum donavit et sumptibus.
verum alia die cum plures senes ad provocandam libe- 7.1
ralitatem principis parieti[s] se adtererent, evocari eos
iussit et alium ab alio invicem defricari. fuit et plebis 8.1
iactantissimus amator. peregrinationis ita cupidus, ut
omnia, quae legerat de locis orbis terrarum, praesens
vellet addiscere. frigora et tempestates ita patienter 9.1
tulit, ut numquam caput texer<i>t. regibus multis pluri- 10.1
mum detulit, a plerisque vero etiam pacem redemit,
a nonnullis contemptus est, multis ingentia dedit mu- 11.1
nera, sed nulli maiora quam Hiberorum, <c>ui et ele-
phantum et quinquagenariam cohortem post magnifica
dedit dona. cum a F<a>rasmane ipse quoque ingentia 12.1
munia dona accepisset atque inter haec auratas quo-
que clamydes, trecentos noxios cum auratis clamy[mi]-
dibus in harenam misit ad eius munera deridenda.