| Tunc Ceionium Commodum, Nigrini generum insi- | 23.10.1 |
| diatoris quondam, sibi forma commendatum adoptare | |
| constituit. adoptavit ergo Ceionium Commodum Ve- | 11.1 |
| rum invitis omnibus eumque A<e>lium Verum Caesa- | |
| rem appellavit. ob cuius adoptationem ludos circen- | 12.1 |
| ses dedit et donativum populo ac militibus expendit. | |
| quem pr<a>etura honoravit ac statim Pannoniis in- | 13.1 |
| posuit decreto consulatu[s] cum sumptibus. eundem | |
| Commodum secundo consulem designavit. quem cum | 14.1 |
| minus sanum videret, saepissime dictitavit: 'in caducum | |
| parietem nos inclinavimus et perdidimusqu<e> ter milies | |
| sestertium, quod populo et militibus pro adoptione | |
| Commodi dedimus.' Commodus autem prae valetudine | 15.1 |
| nec gratias quidem in senatu agere potuit Hadriano de | |
| adoptione. denique accepto largius antidoto ingra- | 16.1 |
| vescente valetudine per somnum perit ipsis kalendis | |
| Ianuariis. quare ab Hadriano Votorum causa lugeri | |
| est vetitus. et mortuo [h]Aelio Vero Caesare Hadria- | 24.1.1 |
| nus ingruente tristissima valetudine adoptavit Arrium | |
| Antoninum, qui postea Pius dictus est, et ea <qui>dem | |
| lege, ut ille sibi duos adoptaret, Annium Verum et | |
| Marcum Antoninum. hi sunt qui postea duo pariter | 2.1 |
| Augusti primi rem publicam gubernaverunt. et An- | 3.1 |
| toninus quidem Pius idcirco appellatus dicitur, quod | |
| socerum fessum aetate manu sublevaret. quamvis alii | 4.1 |
| cognoment<um> hoc ei dicant inditum, quod multos | |
| senatores Hadriano iam saevienti abripuisset, alii, quod | 5.1 |
| ipsi Hadriano magnos honores post mortem detulisset. | |
| Antonini adoptionem plurimi tunc factam esse dolue- | 6.1 |
| runt, speciatim <C>atilius Severus, praefectus urbi, qui | |
| sibi praeparabat imperium. qua re prodita successore | 7.1 |
| accepto dignitate privatus est. |