| Hadrianus autem ultimo vitae taedio iam adfectus | 24.8.1 |
| gladio se transfigi a servo iussit. quod cum esset pro- | 9.1 |
| ditum et in Antonini usque notitiam venisset, ingres- | |
| sis ad se praefectis et filio rogantibusque, ut <a>equo | |
| animo necessitatem morbi ferret, iratus illis auctorem | |
| proditionis iussit occidi, qui tamen ab Antonino ser- | 5 |
| vatus est. statimque testamentum scripsit nec tamen | 10.1 |
| actus rei publicae pr<a>etermisit, dicente Antonino par- | |
| ricidam se futurum, si Hadrianum adoptatus ipse pa- | |
| teretur occidi. et post testamentum quidem iterum se | 11.1 |
| est conatus occidere; subtracto pugione saevior fac- | |
| tus est. petit et venenum a medico, qui se ipse, ne | 12.1 |
| daret, occidit. ea tempestate supervenit quaedam mu- | 25.1.1 |
| lier, quae diceret somnio se monitam, ut insinuaret Ha- | |
| driano, ne se occideret, quod esset bene valiturus. | |
| quod cum non fecisset, esse[t] caecatam. iussam tamen | |
| iterum Hadriano eadem dicere atque genua eius oscu- | 5 |
| lare <oculos> receptura<m>, si id fecisset. quod cum | 2.1 |
| <ex> somnio implesset, oculos recepit, cum a<qua>, quae | |
| in fano erat, ex quo venerat, oculos abluisset. venit et | 3.1 |
| de Pannonia quidam vetus caecus ad febrientem Ha- | |
| drianum eumque conti[n]git. quo facto et ipse oculos | 4.1 |
| recepit, et Hadrianum febris reliquit. quamvis Marius | |
| Maximus haec per simulationem facta commemoret. |