| Post haec Hadrianus Baias petit Antonino Romae | 25.5.1 |
| ad imperandum relicto. ubi cum nihil proficeret, ar- | 6.1 |
| cessito Antonino in conspectu eius apud ipsas Baias | |
| perit die VI. iduum Iuliarum. invisusque omnibus se- | 7.1 |
| pultus est in villa Ciceroniana Puteolis. sub ipso mortis | 8.1 |
| tempore et Servianum nonaginta annos agentem, ut | |
| supra dictum est, ne sibi sup<er>viveret atque, ut puta- | |
| bat, imperaret, mori coegit et ob leves offensas plu- | |
| rimos iussit occidi, quos Antoninus reservavit. et mo- | 9.1 |
| riens quidem hos versus fecisse dicit<ur>: | |
| animula vagula blandula | |
| hospes comesque corporis, | |
| quae nunc abibis in loca | 5 |
| pallidula rigida nudula | |
| nec ut soles dabis iocos! | |
| tales autem nec multo[s] meliores fecit et Graecos. | 10.1 |