| Nigrini insidias, quas ille sacrificanti Hadriano con- | 7.1.1 |
| scio sibi Lusio et multis aliis paraverat, cum etiam | |
| successorem Hadrianus sibimet destinasset, evasit. | |
| quare Palma Tarracenis, Celsus Bais, Nigrinus Fa- | 2.1 |
| ventiae, Lusius in itinere senatu iubente, invito Ha- | |
| driano, ut ipse in vita sua dicit, occisi sunt. unde | 3.1 |
| statim Hadrianus ad refellendam tristissimam de se | |
| opinionem, quod occidi passus esset uno tempore quat- | |
| tuor consulares, Romam venit Dacia Turbon<i> credita, | |
| titulo Aegyptiacae praefecturae, quo plus auctoritatis | 5 |
| haberet, ornato[s], et ad conprimendam de se famam | |
| congiarium duplex praesens populo dedit ternis iam | |
| per singulos aureis se absente divisis. in senatu quo- | 4.1 |
| que excusatis, quae facta erant, iuravit se numquam | |
| senatorem nisi ex senatus sententia puniturum. sta- | 5.1 |
| t<u>m cursum fiscalem instituit, ne magistratus hoc | |
| [h]on<e>re gravarentur. ad colligendam autem gratiam | 6.1 |
| nihil praetermittens infinitam pecuniam, quae fisco de- | |
| bebatur, privatis debitoribus in urbe atque Italia, in | |
| provinciis vero etiam ex reliqui[i]s ingentes summas | |
| remisit syngrafis in foro divi <Tra>iani, quo magis se- | 5 |
| curitas omnibus roboraretur, incensis. damnatorum | 7.1 |
| bona in fiscum privatum redigi vetuit omni summa | |
| in aerario publico recepta. pueris ac puellis, quibus | 8.1 |
| etiam Traianus alimenta detulerat, incrementum libe- | |
| ralitatis adiecit. senatoribus, qui non vitio suo de- | 9.1 |
| coxerant, patrimonium pro liberorum modo senatoriae | |
| professionis explevit, ita ut plerisque in diem vitae | |
| suae dimensum sine dilatione <p>r<a>estiterit. ad ho- | 10.1 |
| nores explendos non solum amicis, sed etiam passim | |
| aliquantis multa largitus est. feminas nonnullas ad | 11.1 |
| sustentandam vitam sumptibus iuvit. gladiatorium | 12.1 |
| munus per sex dies continuos exhibuit et mille feras | |
| natali suo edidit. optumos quosque de senatu in con- | 8.1.1 |
| tubernium imperatoriae maiestatis adscivit. ludos cir- | 2.1 |
| censes praeter natalicios decretos sibi sprevit. et in | 3.1 |
| contione et in senatu saepe dixit ita se rem publicam | |
| gesturum, ut sciret populi rem esse, non propriam. | |
| tertio consules, cum ipse ter fuisset, plurimos fecit, | 4.1 |
| infinitos autem secundi consulatus honore cumulavit. | |
| ipsum autem tertium consulatum et quattuor mensi- | 5.1 |
| bus tantum egit et in eo saepe ius dixit. senatui legi- | 6.1 |
| timo, cum in urbe vel iuxta urbem esset, semper inter- | |
| fuit. senatus fastigium in tantum extulit difficile fa- | 7.1 |
| ciens senatores, ut, cum At<tia>num ex praefecto prae- | |
| torii ornamentis consularibus praeditum faceret sena- | |
| torem, nihil se amplius habere, quod in eum conferri | |
| posset, ostenderit. equites Romanos nec sine se de | 8.1 |
| senatoribus nec secum iudicare permisit. erat enim | 9.1 |
| tunc mos, ut, cum princeps causas agnosceret, et sena- | |
| tores et equites Romanos in consilium vocaret et sen- | |
| tentiam ex omnium deliberatione proferret. exsecra- | 10.1 |
| tus est denique princ<i>p<e>s, qui minus senatoribus detu- | |
| lissent. Serviano sororis viro, cui tantum detulit, ut | 11.1 |
| ei venienti de cubiculo semper occurrerit, tertium con- | |
| sulatum, nec secum tamen, cum ille bis <ante> Ha- | |
| drianum fuisset, ne esset secundae sententiae, non pe- | |
| tenti ac sine precatione concessit. | 5 |