| Inter haec tamen et multas provincias a Traiano | 9.1.1 |
| adquisitas reli[n]quit et theatrum, quod ille in campo | |
| Mar<t>io posuerat, contra omnium vota destruxit. et | 2.1 |
| haec quidem eo tristiora videbantur, quod omnia, quae | |
| displicere[nt] vidisse<t>, Hadrianus mandata sibi ut | |
| faceret <s>ecreto a Traiano esse simulabat. cum Attiani, | 3.1 |
| praefecti sui et quondam tutoris, potentiam ferre non | |
| posset, nisus est eum obtruncare, sed revocatus est, | |
| quia iam quattuor consularium occisorum, quorum | |
| quidem necem in Attiani consilia refundebat, preme- | 5 |
| batur invidia. cui cum successorem dare non posset, | 4.1 |
| quia non p<e>tebat, id egit, ut peteret, atque, ubi pri- | |
| mum petit, in Turbonem transtulit potestatem; cum | 5.1 |
| quidem etiam Simili alteri praefecto Septicium Cla- | |
| rum successorem dedit. summotis his a praefectura[e], | 6.1 |
| quibus debebat imperium, Campaniam petit eiusque | |
| omnia oppida beneficiis et largitionibus sublevavit | |
| optimum quemque amicitiis suis iungens. Romae vero | 7.1 |
| praetor[i]um et consulum officia frequentavit, convi- | |
| viis amicorum interfuit, aegros bis ac ter die, et non- | |
| nullos equites Romanos ac libertinos, visitavit, solaciis | |
| refovit, consiliis sublevavit, conviviis suis semper ad- | 5 |
| hibuit. omnia denique ad privati hominis modum fecit. | 8.1 |
| socrui suae honores praecipuos inpendit ludis gladia- | 9.1 |
| toriis ceterisque officiis. |