| Et quoniam longum est minora persequi, huius ma- | 17.5.1 |
| gnifica illa, quod victo et occiso Iuliano pr<a>etoria- | |
| nas cohortes exauctoravit, Pertinacem contra volun- | |
| tatem militum in deos ret<t>ulit, Salv<i>i Iuliani decreta | |
| iussit aboleri; quod non optinuit. denique cognomentum | 6.1 |
| Pertinacis non tam ex sua voluntate quam ex morum | |
| parsimonia videtur habuisse. nam et infinita multorum | 7.1 |
| caede crudelior habitus et, cum quidam ex hostibus | |
| eidem se suppliciter optulisset <at>que dixisset, ille | |
| <si suo loco esset>, qu<i>d facturus es<se>t, non | |
| e[st]mollitus tam prudente dicto interfici eum iussit. | 5 |
| fuit praeterea delendarum cupidus factionum, prope | 8.1 |
| a nullo congressu <digressus> nisi victor. Persarum | 18.1.1 |
| regem Abgarum subegit. Arabas in dicionem accepit. | |
| Adia<b>en<o>s in tributarios coegit. Brittanniam, quod | 2.1 |
| maximum eius imperii decus est, muro per transver- | |
| sam insulam ducto utr<i>mque ad finem Oceani munivit. | |
| unde etiam Brittannici nomen accepit. Tripolim, unde | 3.1 |
| oriundus erat, contusis bellicosissimis gentibus secu- | |
| rissimam reddidit ac p. R. diu[tu]rn<u>m oleum gratui- | |
| tum et f<e>cundissimum in aeternum donavit. |