| Idem cum inplacabilis delictis fuit, tum ad erigendos | 18.4.1 |
| industrios quosque iudicii[s] singularis. philosophiae | 5.1 |
| ac dicendi studiis satis deditus, doctrin<a>e quoque | |
| nimis cupidus. latronum ubique hostis. vitam suam | 6.1 |
| privatam publicamque ipse composuit ad fidem, so- | |
| lum tamen vitium crudelitatis excusans. de hoc sena- | 7.1 |
| tus ita iudicavit illum aut nasci non debuisse aut mori, | |
| quod et nimis crudelis et nimis utilis rei publicae | |
| videretur. domi tamen minus cautus, qui uxorem Iu- | 8.1 |
| liam famosam adulteriis tenuit, <r>eam etiam coniura- | |
| tionis. idem, cum pedibus aeger bellum moraretur id- | 9.1 |
| que milites anxie ferrent eiusque filium Bassianum, | |
| qui una era[n]t, Augustum fecissent, tolli se atque in | |
| tribunal ferri iussit, adesse deinde omnes tribunos, cen- | |
| turiones, duces et cohortes, quibus auctoribus id ac- | 5 |
| c<i>derat, sisti deinde filium, qui Augusti nomen accepe- | |
| rat. cumque animadverti in omnes auctores facti prae- | 10.1 |
| ter filium iuberet rogareturque[m] omnibus ante tribu- | |
| nal prostratis, caput manu contingens ait: 'tandem | 11.1 |
| sentitis caput imperare, non pedes.' huius dictum est, | |
| cum eum ex humili per litterarum et militiae officia | |
| ad imperium plurimis gradibus fortuna duxisset: 'om- | |
| nia', inqui<t>, 'fui et nihil expedit.' | 5 |