| Legisse me apud <A>elium Maurum Phlegontis Ha- | 20.1.1 |
| driani libertum memini Septimium Severum inmodera- | |
| tissime, cum moreretur, laetatum, quod duos Antoni- | |
| nos pari imperio rei p. relinqueret exemplo Pii, qui | |
| Verum et Marcum Antoninos per adoptionem filios rei | 5 |
| p. reliqui<t>, hoc melius quod ille filios per adoptionem, | 2.1 |
| hic per se genitos rectores Roman<a>e rei p. daret: | |
| Antoninum scilicet Bassianum quidem ex priore matri- | |
| monio susceperat et Getam de Iulia genuerat. sed il- | 3.1 |
| lum multum spes fefellit. nam unum parricidium, al- | |
| terum sui mores rei p. inviderunt, sanctumque illud | |
| nomen in nullo diu<ti>ne mansit. et reputanti mihi, Dio- | 4.1 |
| cletiane Auguste, neminem fac<il>e [prope] magnorum | |
| virorum optimum et utilem filium reliquisse satis cla- | |
| ret. denique aut sine liberis viri interierunt aut tales | 5.1 |
| habuerunt plerique, ut melius fuerit de rebus humanis | |
| sine posteritate discedere. et ut ordiamur a Romulo: | 21.1.1 |
| hic nihil liberorum reliqui<t>, nihil Numa Pompilius, | |
| quod utile posset esse rei p. quid Camillus? num sui | |
| similes liberos habuit? quid Scipio? quid Catones qui | |
| magni fuerunt? iam vero quid de Homero, Demo- | 2.1 |
| st<h>ene, Vergilio, Crispo et Ter[r]entio, Plauto ceteris- | |
| que aliis loquar? quid de Caesare? quid de Tullio, | |
| cui soli melius fuerat liberos non habere? quid de | 3.1 |
| Augusto, qui nec adoptivum bonum filium habuit, cum | |
| illi [e]legendi potestas fuisset ex omnibus? falsus est | |
| etiam ipse Traianus in suo municipe ac nepote dili- | |
| gendo. sed ut omittamus adoptivos, ne nobis Anto- | 4.1 |
| nini Pius et Marcus, numina rei publicae, occurrant, | |
| veniamus ad genitos. quid Marco felicius fuisset, si | 5.1 |
| Commodum non reliquisset heredem? quid Severo | 6.1 |
| Septimio, si Bassianum nec genuisset? qui statim insi- | |
| mulatum fratrem insidiarum contra se cogitatarum | |
| parricidali etiam figmento interemit; qui novercam | 7.1 |
| suam—et quid novercam? matrem quin immo, in | |
| cuius sinu Getam filium eius occiderat, uxorem duxit; | |
| qui Papinianum, iuris asylum et doctrinae <l>egalis the- | 8.1 |
| saurum, quod parricidium excusare noluisset, occidit, | |
| et praefectum quidem, ne homini per se et per scien- | |
| tiam suam magno deesse<t> et dignitas. denique, ut | 9.1 |
| alia omittam, ex huius moribus factum puto, <ut> Se- | |
| verus tristior vir ad omnia, immo etiam crudelior pius | |
| et dignus deorum altaribus duceretur. qui quidem di- | 10.1 |
| vi<nam> Sallusti oratione<m>, qua Mi[h]<c>ipsa filios ad | |
| pacem hortatur, ingravatus morbo misisse filio dicitur | |
| maiori. idque frust<r>a. et † hominem tantum valetu- | |
| dine. vixit denique in odio popul<i> diu Antoninus, | 11.1 |
| nomenque illud venerabile diu minus amatum est, | |
| quamvis et vestimenta populo dederit, unde Caracal- | |
| lus est dictus, et thermas magnificentissimas fecerit. | |
| extat sane Romae Severi porticus gesta eius expri- | 12.1 |
| mens a filio, quantum plurimi docent, structa. |