| Signa mortis eius haec fuerunt: ipse somniavit quat- | 22.1.1 |
| tuor aquilis et gemmato curru praevolante nescio qua | |
| ingenti humana specie ad caelum esse raptum; cum- | |
| que raperetur, octoginta et novem numeros expli- | |
| cuisse, ultra quo<t> annos ne unum quidem annum vixit, | 5 |
| nam ad imperium senex venit; cumque positus esset | 2.1 |
| in circulo ingenti aereo, diu solus et destitutus stetit, | |
| cum vereretur autem, ne praeceps r[e]ueret, a Iove | |
| se vocatum vidit atque inter Antoninos locatum. die | 3.1 |
| circensium cum tres Victoriolae more solito essent lo- | |
| catae gypseae cum palmis, media, quae ipsius nomine | |
| adscriptum orbem tenebat, vento icta de podio stans | |
| decidit et humi constitit; <e>a quae Getae nomine in- | 5 |
| scripta era[n]t, corruit et omnis comminuta est; illa | |
| vero, quae Bassiani titulum praeferebat, amissa palma | |
| venti turbine vix constitit. post m[a]urum apud val- | 4.1 |
| lum <v>is[s]um in Brittannia cum ad proximam man- | |
| sionem rediret non solum victor sed etiam in aeter- | |
| num pace fundata vol<v>ens animo, quid [h]ominis | |
| sibi occurreret, Aethiops quidam e numero militari, | 5 |
| clarae inter scurras famae et celebratorum semper io- | |
| corum, cum corona e cupressu facta <e>idem occurrit. | |
| quem cum ille iratus removeri ab oculis praecepisset | 5.1 |
| et coloris eius tactus [h]omine[s] et coron<a>e, dixisse | |
| ille dicitur ioci causa: 'totum fu<d>isti, totum vicisti, | |
| iam deus esto victor.' et civitatem veniens cum rem | 6.1 |
| divinam vellet facere, primum ad Bellon<a>e templum | |
| ductus est [t]errore haruspicis rustici, deinde hostiae | |
| furvae sunt adplicitae. quod cum esset aspernatus at- | 7.1 |
| que ad Palatium se reciperet, neglegentia ministrorum | |
| nigrae hostiae, e<t> usque ad limen domus Palatinae, | |
| imperatorem secutae sunt. |