| Iuventam plenam furorum, nonnumquam et crimi- | 2.1.1 |
| num habuit. adulterii causam dixit absolutusque est a | 2.1 |
| Iuliano proconsule, cui et in proconsulatu successit et | |
| in consulatu collega fuit et in imperio item successit. | |
| qu<a>esturam diligenter egit om[n]isso <tr>ibu[s]natu mi- | |
| litari. post quaesturam sorte Baeticam accepit atque | 3.1 |
| inde Af<r>icam petit, ut mortuo patre rem domesticam | |
| conponeret. sed dum in Africa est, pro Baetica Sardi- | 4.1 |
| nia ei attributa est, quod Baeticam Mauri populaban- | |
| tur. acta igitur quaestura Sardiniensi legationem pro- | 5.1 |
| consulis Africae accepit. in qua legatione cum eum qui- | 6.1 |
| dam municipum suorum L<ep>citanus praecendentibus | |
| fascibus ut antiquum contubernalem ipse plebeius am- | |
| plexus esset, fustibus eum sub elogio eiusdem prae- | |
| conis cecidit: 'legatum p. R. homo plebeius temere am- | 5 |
| plecti noli.' ex quo factum, ut in vehiculo etiam legati | 7.1 |
| sederent, qui ante pedibus ambulabant. tunc in qua- | 8.1 |
| dam civitate Africana, cum sollicitus mathematicum | |
| consuluisset positaque hora ingentia vidisset, astro- | |
| logus dixit ei: 'tuam non alienam pone genituram', | 9.1 |
| cumque Severus iurasset suam esse, omnia ei dixit, | |
| quae postea facta sunt. tribunatum plebis Marco im- | 3.1.1 |
| peratore decernente promeruit eumque severissime ex- | |
| ertissimeque egit. uxorem tunc Marciam duxit, de qua | 2.1 |
| tacuit in historia vitae privatae. cui postea in imperio | |
| statuas conlocavit. praetor designatus a Marco est non in | 3.1 |
| candida, sed in conpetitorum grege anno aetatis XXXII. | |
| tunc ad Hispaniam missus somniavit primo sibi dici, | 4.1 |
| ut templum Tarraconense Augusti, quod iam l<abe>ba- | |
| tur, restitueret; deinde ex altissimi montis vertice or- | 5.1 |
| bem terrarum Romamque despexit concin[n]entibus | |
| provinciis lyra, voce vel tibi<a>. ludos absens edidit. le- | 6.1 |
| gioni[bus] IIII. Scythicae dein pr<a>epositus est circa | |
| Massiliam. post hoc Athenas petit studiorum sacro- | 7.1 |
| rumque causa et operum ac vetustatum. ubi cum in- | |
| iurias quasdam ab Atheniensibus pertulisset, inimicus | |
| his factus minuendo eorum privilegia iam imperator | |
| se ultus est. dein Lugdunensem provinciam legatus | 8.1 |
| accepit. cum amissa uxore aliam vellet ducere, genitu- | 9.1 |
| ras sponsarum requirebat, ipse quoque matheseos peri- | |
| tissimus, et cum audisset esse in Syria quandam, quae | |
| id geniturae haberet, ut regi iungeretur, eandem uxo- | |
| rem petit, Iuliam scilicet, et accepit interventu ami- | 5 |
| corum. ex qua statim pater factus est. a Gallis ob se- | 4.1.1 |
| veritatem et honorificentiam et abstinentiam tantum | |
| quantum nemo dilectus est. dein Pannonias procon- | 2.1 |
| sulari imperio rexit. post hoc Siciliam proconsularem | |
| sorte meruit. suscepitque Romae alterum filium. in | 3.1 |
| Sicilia quasi de imperio vel vates vel C<h>ald<a>eos | |
| consuluisset, reus factus est. a praefect. praet., quibus | |
| audiendus datus fuerat, iam Commodo in odi<um> ve- | |
| niente absolutus est calumniatore in crucem acto. con- | 4.1 |
| sulatum cum Apuleio Rufino primum egit, Commodo | |
| se inter plurimos designante. post consulatum anno | |
| ferme fuit otiosus; dein Laeto suffragante exercitui | |
| German<ic>o praeponitur. proficiscens ad German<i- | 5.1 |
| c>os exercitus hortos spatiosos comparavit, cum an- | |
| tea aedes brevissimas Romae habuisset et unum fun- | |
| dum in Ven[it]etia[m]. in his hortis cum humi iacens | 6.1 |
| epularetur cum filiis parca cena pomaque adposita | |
| maior filius, qui tunc quinquennis erat, conlusoribus | |
| puerulis manu largiore divideret paterque illum re- | |
| prehendens dixisset: 'parcius divide, non enim regias | 5 |
| opes possides', quinquennis puer respondit: 'sed pos- | |
| sidebo' inqui<t>. in Germaniam profectus ita se in ea | 7.1 |
| legatione egit, ut famam, nobilitat<a>m iam ante, cumularet. |