Et <h>actenus rem militarem privatus egit. dehinc a
|
5.1.1
|
Germanicis legionibus, ubi auditum est Commodum oc-
|
|
cisum, Iulianum autem cum odio cunctorum imperare,
|
|
multis hortantibus repugnans imperator est appellatus
|
|
apud Carnuntum idibus Augustis. qui etiam . . . se-
|
2.1
|
stertia, quod nemo umquam principum, militibus dedit.
|
|
dein firmatis, quas post <t>ergum relinquebat, provinciis
|
3.1
|
Romam ite<r> contendit cedentibus sibi cunctis, quacum-
|
|
que iter fecit, cum iam Illyriciani exercitus et Gallica-
|
|
ni[s] cogentibus ducibus in eius verba iurassent; exci-
|
4.1
|
piebatur enim ab omnibus quasi ultor Pertinacis. per
|
5.1
|
idem tempus auctore Iuliano Septimius Severus a se-
|
|
natu hostis est appellatus legatis ad exercitum senatus
|
|
verbis missis qui iuberent, ut ab eo milites senatu
|
|
praecipiente discederent. et Severus quidem cum au-
|
6.1
|
disset senatus consentientis auctoritate missos legatos,
|
|
primo pertimuit, postea id egit corruptis legatis, ut
|
|
apud exercitum pro se loquerentur transirentque in
|
|
eius partes. his compertis Iulianus senatus consul[a]-
|
7.1
|
tum fieri fecit de participando imperio cum Severo,
|
|
incertum, ver<e> id an dolo fecerit, cum iam ante mi-
|
8.1
|
sisse[n]t notos ducum interfectores quosdam, qui Se-
|
|
verum occiderent, ita ut ad Pescennium Nigrum inter-
|
|
ficiendum miserat, qui et ipse imperium contra eum
|
|
susceperat auctoribus Syriacis exercitibus. verum Se-
|
9.1
|
verus evitatis eorum manibus, quos ad se interficien-
|
|
dum Iulianus miserat, missis ad praetorianos litteris
|
|
signum vel deserendi vel occidendi Iuliani dedit sta-
|
|
timque auditus est. nam et Iulianus occisus est in
|
10.1
|
Palatio, et Severus Romam invitatus. ita, quod nulli
|
11.1
|
umquam contigit, nutu <t>antum Severus victor est
|
|
factus armatusque Romam contendit.
|
|