| Et <h>actenus rem militarem privatus egit. dehinc a | 5.1.1 |
| Germanicis legionibus, ubi auditum est Commodum oc- | |
| cisum, Iulianum autem cum odio cunctorum imperare, | |
| multis hortantibus repugnans imperator est appellatus | |
| apud Carnuntum idibus Augustis. qui etiam . . . se- | 2.1 |
| stertia, quod nemo umquam principum, militibus dedit. | |
| dein firmatis, quas post <t>ergum relinquebat, provinciis | 3.1 |
| Romam ite<r> contendit cedentibus sibi cunctis, quacum- | |
| que iter fecit, cum iam Illyriciani exercitus et Gallica- | |
| ni[s] cogentibus ducibus in eius verba iurassent; exci- | 4.1 |
| piebatur enim ab omnibus quasi ultor Pertinacis. per | 5.1 |
| idem tempus auctore Iuliano Septimius Severus a se- | |
| natu hostis est appellatus legatis ad exercitum senatus | |
| verbis missis qui iuberent, ut ab eo milites senatu | |
| praecipiente discederent. et Severus quidem cum au- | 6.1 |
| disset senatus consentientis auctoritate missos legatos, | |
| primo pertimuit, postea id egit corruptis legatis, ut | |
| apud exercitum pro se loquerentur transirentque in | |
| eius partes. his compertis Iulianus senatus consul[a]- | 7.1 |
| tum fieri fecit de participando imperio cum Severo, | |
| incertum, ver<e> id an dolo fecerit, cum iam ante mi- | 8.1 |
| sisse[n]t notos ducum interfectores quosdam, qui Se- | |
| verum occiderent, ita ut ad Pescennium Nigrum inter- | |
| ficiendum miserat, qui et ipse imperium contra eum | |
| susceperat auctoribus Syriacis exercitibus. verum Se- | 9.1 |
| verus evitatis eorum manibus, quos ad se interficien- | |
| dum Iulianus miserat, missis ad praetorianos litteris | |
| signum vel deserendi vel occidendi Iuliani dedit sta- | |
| timque auditus est. nam et Iulianus occisus est in | 10.1 |
| Palatio, et Severus Romam invitatus. ita, quod nulli | 11.1 |
| umquam contigit, nutu <t>antum Severus victor est | |
| factus armatusque Romam contendit. |