| Ingressus deinde Romam armatus cum armatis mili- | 7.1.1 |
| tibus Capitolium ascendit. inde in Palatium eodem | |
| <h>abitu perrexit praelatis signis, quae praetorianis | |
| ademerat, supinis, non erectis. tota deinde urbe milites | 2.1 |
| in templis, in porticibus, in aedibus Palatinis quasi | |
| in stabulis manserunt, fuitque ingressus Severi odio- | 3.1 |
| sus atque terribilis, cum milites inempta diriperent va- | |
| stationem urbi minantes. alia die armatis stipatus non | 4.1 |
| solum militibus, sed etiam amicis in senatum venit. in | |
| curia reddidit rationem suscepti imperii causatusque | |
| est, quod ad se occidendum Iulianus notos ducum cae- | |
| dibus misisset. fieri etiam senatus consultum coegit, | 5.1 |
| ne liceret imperatori inconsulto senatu occidere senato- | |
| rem. sed cum in senatu esset, milites per seditionem | 6.1 |
| dena milia poposcerunt a senatu exemplo eorum, qui | |
| Augustum Octavianum Romam deduxerant tantumque | |
| acceperant. et cum eos voluisset comprimere Severus | 7.1 |
| nec potuisset, tamen mitigatos addita liberalitate di- | |
| misit. funus deinde censorium Pertinacis imagini du- | 8.1 |
| xit eumque inter divos sacravit addito flamine et so- | |
| dalibus Helvian<i>s, qui Marciani fuerant. se quoque Per- | 9.1 |
| tinacem vocari iussit, quamvis postea id nomen aboleri | |
| voluerit qua<si> omen. amicorum dehinc aes alien<um> | |
| dissolvit. filias suas dotatas maritis Pro<b>o et Aetio de- | 8.1.1 |
| dit. et cum Pro<b>o gener<o> suo praefecturam urbi optu- | |
| lisset, ille recusavit dixitque minus sibi videri prae- | |
| fectum esse quam principis generum. utrumque autem | 2.1 |
| generum statim consulem fecit, utrumque ditavit. alia | 3.1 |
| die ad senatum venit et amicos Iuliani incusatos pro- | |
| scriptioni ac neci dedit. causas plurimas audivit. ac- | 4.1 |
| cusatos a provincialibus iudices probatis rebus gra- | |
| viter punivit. rei frumentariae, quam minimam reppe- | 5.1 |
| rerat, ita consuluit, ut excedens vita septem annorum | |
| canonem p. R. relinqueret. |