| Ad orientis statum confirmandum profectus est nihil | 8.6.1 |
| adhuc de Nigro palam dicens. ad Africam tamen le- | 7.1 |
| giones misit, ne per L<i>b<y>am atque Aegyptum Niger | |
| Africam occuparet ac p. R. penuria rei frumentariae | |
| perurgeret. Domitium Dextrum in locum Bassi prae- | 8.1 |
| fect<um> urbi reliquit atque intra triginta dies, quam | |
| Romam venerat, est profectus. egressus ab urbe ad | 9.1 |
| Saxa rubra seditionem ingentem ob locum castrorum | |
| metandorum ab exercitu passus est. occurrit ei et sta- | 10.1 |
| tim Geta frater suus, quem provinciam sibi creditam | |
| regere <pr>a<e>cepit aliud sperantem. Nigri liberos ad | 11.1 |
| se adductos in eo habuit honore, quo suos. miserat | 12.1 |
| sane legionem, quae Gr<a>eciam T<hr>aciamque praeci- | |
| peret, ne eas Pescennius occuparet, sed iam Byzanti<u>m | |
| Niger tenebat. Perinthum etiam Niger volens occu- | 13.1 |
| pare plurimos de exercitu interfecit atque ideo hostis | |
| cum Aemiliano est appellatus. cumque Severum ad | 14.1 |
| participatum vocaret, contemptus est. promisit sane | 15.1 |
| Nigro tutum exilium, si vellet, Aemiliano autem non | |
| ignovit. Aemilianus dehinc victus in Hellesponto a Se- | 16.1 |
| veri ducibus Cyzicum primum confugit atque inde in | |
| aliam civitatem, in qua eorum iussu occisus est. fu- | 17.1 |
| sae sunt item copiae ab [h]isdem ducibus etiam Nigri. | |
| his auditis ad senatum Severus quasi confectis rebus | 9.1.1 |
| litteras misit. dein conflixit cum Nigro eumque apud | |
| Cyzicum interemit caputque eius pilo circumtulit. fi- | 2.1 |
| lios Nigri post hoc, quos suorum liberorum cultu ha- | |
| buerat, in exilium cum matre misit. litteras ad senatum | 3.1 |
| de victoria dedit. neque quemquam senatorum, qui | |
| Nigri partium fuerant, praeter unum supplicio adfecit. | |
| Ant[h]ioc<h>ensibus iratior fuit, quod et administran- | 4.1 |
| tem se in oriente <in>riserant et Nigrum etiam victum | |
| iuverant. denique multa his ademit. Neapolitanis | 5.1 |
| etiam Pal<a>estinensibus ius civitatis tulit, quod pro | |
| Nigro diu in armis fuerunt. in multos s<aev>e animad- | 6.1 |
| vertit, praeter ordinem senatorium, qui Nigrum fuerant | |
| secuti. multas etiam civitates eiusdem partis iniuriis | 7.1 |
| adfecit et damnis. eos senatores occidit, qui cum Nigro | 8.1 |
| militaverant ducum vel tribunorum nomine. deinde | 9.1 |
| circa Arabiam plura gessit, Parthis etiam in dicionem | |
| redactis nec non etiam Adia<b>enis, qui quidem omnes | |
| cum Pescennio senserant. atque ob hoc reversus trium- | 10.1 |
| pho delato appellatus est Arabicus Adia<b>enicus Parthi- | |
| cus. sed triumphum respuit, ne videretur de civili | 11.1 |
| triumphare victoria. excusavit et Parthicum nomen, | |
| ne Parthos lacesser<e>t. |