| Redeunti sane Romam post bellum civile Nigri aliud | 10.1.1 |
| bellum civile Clodi Albini nuntiatum est, qui rebellavit | |
| in Gallia. quare postea occisi sunt <filii eius> cum ma- | |
| tre. Albinum igitur statim hostem iudicavit et eos, | 2.1 |
| qui ad illum mollius vel scripserunt vel rescripserunt. | |
| et cum iret contra Albinum, in itinere apud Vimina- | 3.1 |
| cium filium suum maiorem Bassianum adposito Aure- | |
| lii Antonini nomine Caesarem appellavit, ut fratrem | |
| suum Getam ab spe imperii, quam ille conceperat, sum- | |
| moveret. et nomen quidem Antonini idcirco filio ad- | 4.1 |
| posuit, quod somniaverat Antoninum sibi successurum. | |
| unde Getam etiam quidam Antoninum putant dictum, | 5.1 |
| ut et ipse succederet in imperio. aliqui putant idcirco | 6.1 |
| illum Antoninum appellatum, quod Severus ipse in | |
| Marci familiam transire voluerit. et primo quidem ab | 7.1 |
| Albiniani<s> Severi duces victi sunt. tunc sollicitus | |
| cum consuleret, a Pannonicia<n>is auguribus comperit | |
| se victorem futurum, adversarium vero nec in potesta- | |
| tem venturum neque evasurum, sed iuxta aquam esse | 5 |
| periturum. multi statim amici Albini deserentes ve- | 8.1 |
| nere, multi duces capti sunt, in quos Severus animad- | |
| vertit. multis interim vari[a]e gestis in Gallia primo | 11.1.1 |
| apud Tinurtium contra Albinum felicissime pugnavit | |
| Severus; cum quidem ingens periculum equi casu | 2.1 |
| [c]adit, ita ut mortuus ictu plumbeae crederetur, ita | |
| ut alius iam paene imperator ab exercitu diligeretur. | |
| eo tempore lectis actis, quae de Clodio Celsino lau- | 3.1 |
| dando, qui Adrumetinus et adfinis Albini erat, facta | |
| sunt, iratus senatui Severus, quasi hoc Albino senatus | |
| praestitisset, Commodum inter divos referendum esse | |
| censuit, quasi hoc genere se de senatu posset ulcisci. | 5 |
| pri[m]usque inter milites divum Commodum pronun- | 4.1 |
| tiavit idque ad senatum scripsit addita oratione vic- | |
| toriae. senatorum deinde, qui in bello erant interempti, | 5.1 |
| cadaver<a> dissipari iussit. deinde Albini corpore ad- | 6.1 |
| lat<o> paene seminecis caput abscidi iussit Romamque | |
| deferri idque litteris prosecutus est. victus est Albinus | 7.1 |
| die XI. kal. Martias. reliquum autem cadaver eius ante | |
| domum propriam exponi ac diu i<ac>ere iussit. equum | 8.1 |
| praeterea ipse residens supra cadaver Albini egit ex- | |
| pavescentemque admonuit, ut et effrenatu<s> audacter | |
| protereret. addunt alii, quod idem cadaver in Rhoda- | 9.1 |
| num abici praecepit, simul etiam uxoris liberorumque | |
| eius. interfectis innumeris Albini partium viris, inter | 12.1.1 |
| quos multi principes civitatis, multae femin<a>e in- | |
| lustres fuerunt, omnium bona publicata sunt aerarium- | |
| que auxerunt; cum et Hispanorum et Gallorum pro- | |
| ceres multi occisi sunt. denique militibus tantum sti- | 2.1 |
| pendiorum quantum nemo principum dedit. filiis etiam | 3.1 |
| suis ex hac proscriptione tantum reliquit quantum nul- | |
| lus imperatorum, cum magnam partem auri per Gal- | |
| lias, per Hispanias, per Italiam imperatoriam fecisset. | |
| tuncque primum privatarum rerum procuratio con- | 4.1 |
| st<it>uta est. multi sane post Albinum fidem ei ser- | 5.1 |
| vantes bello a Severo superati sunt. eodem tempore | 6.1 |
| etiam legio Arabica defecisse ad Albinum nuntiata est. |