| Ultus igitur graviter Albinianam defectionem inter- | 12.7.1 |
| fectis plurimis, genere quoque eius extincto iratus Ro- | |
| mam et populo et senatoribus venit. Commodum in | 8.1 |
| senatu[m] et contione[m] laudavit, deum appellavit, in- | |
| famibus displicuisse dixit, ut appa<re>ret eum aper- | |
| tissime furere. post hoc de sua clementia disseruit, | 9.1 |
| cu<m> crudelissimus fuerit et senatores infra scriptos | |
| occiderit. occidit autem sine causae dictione hos no- | 13.1.1 |
| biles: Mummium Secundinum, Asellium Claudianum, | |
| Claudium Rufum, Vitalium Victorem, Papium Faustum, | 2.1 |
| Aelium Celsum, Iulium Rufum, Lollium Professum, | |
| Aurunculeium Cornelianum, Antoni[n]um Balbum, Po- | |
| stumium Severum, Sergium Lustralem, Fabium Pau- | 3.1 |
| linum, Non[n]ium Gracc<h>um, Masticium Fabianum, | |
| Casperium Agrippinum, C[a]eionium Albinum, Clau- | |
| dium Sulpicianum, Memmium Rufinum, Casperi<um> | 4.1 |
| Aemilianum, Cocceium Verum, Erucium Clarum, L. Sti- | |
| lonem, Clodium Rufinum, Egnatuleium Honoratum, | 5.1 |
| Petronium Iuniorem, Pescennios Festum et Veratia- | 6.1 |
| num et Aurelianum et Materianum et Iulianum et Al- | |
| binum, Cerellios Macrinum et Faustinianum et Iulia- | |
| num, Herennium Nepotem, Sulpi<ci>um Canum, Va- | 7.1 |
| lerium Catullinum, Novium Rufum, Claudium Arabia- | |
| num, Marcum Asellionem. horum igitur tantorum ac | 8.1 |
| tam inlustrium virorum—nam multi in his consu- | |
| lares, multi praetorii, omnes certe summi viri fuere— | |
| interfector ab Afris ut deus habetur. Cincium Severum | 9.1 |
| calumniatus est, quod se veneno adpetisset, atque ita | |
| interfecit. Narcissum dein, Commodi strangulatorem, | 14.1.1 |
| leonibus obiecit. multos praeterea obscuri loci ho- | |
| mines interemit praeter eos, quos vis proelii absump- | |
| sit. post haec, cum se vellet commendare hominibus, | 2.1 |
| vehicularium munus a privatis ad fiscum traduxit. Cae- | 3.1 |
| sarem dein Bassianum Antoninum a senatu appellari | |
| fecit decretis imperatoriis insignibus. rumor[e] deinde | 4.1 |
| belli Parthici extiti<t>. patri, matri, avo et uxori priori | |
| per se statuas conlocavit. Plautianum ex amicissimo | 5.1 |
| cognita eius vita ita odio habuit, ut et hostem publi- | |
| cum appellaret et depositis statuis eius per orbem | |
| terrae gravi eum insigniret iniuria, iratus praecipue, | |
| quod inter propinquorum et adfinium Severi simulacra | 5 |
| sua<m> statuam ille posuisset. Pal<a>estinis poenam | 6.1 |
| remisit, quam ob causam Nigr<i> meruerant. postea ite- | 7.1 |
| rum cum Plauti<an>o in gratiam redit et veluti ovans | |
| urbem ingressu<s> Capitolium petit, quamvis et ipsum | |
| procedenti tempore occiderit. Getae minori filio togam | 8.1 |
| virilem dedit, maiori Plautiani filiam uxorem iun[c]xit. | |
| hi, qui hostem publicum Plautianum dixerant, depor- | |
| tati sunt. ita omnium rerum semper quas<i> naturali | 9.1 |
| lege mutatio est. filios dein consules designavit. Ge- | 10.1 |
| tam fratrem extulit. profect<u>s dehinc ad bellum Par- | 11.1 |
| thicum est edito gladiatorio munere et congiario po- | |
| pulo dato. multos inter haec causis vel veris vel simu- | 12.1 |
| latis occidit. damnabantur autem plerique, cur iocati | 13.1 |
| essent, alii, cur tacuissent, alii, cur pleraque figurata | |
| dixissent, ut 'e<cc>e imperator vere nominis sui, vere | |
| Pertinax, vere Severus'. |