| Erat sane in sermone vulgari Parthicum bellum ad- | 15.1.1 |
| fectare Septimium Severum gloriae cupiditate, non ali- | |
| qua necessitate deductum. traiecto denique exercitu | 2.1 |
| a Brundisio continuato itinere venit in Syriam Parthos- | |
| que summovit. sed postea in Syriam redit, ita ut se | 3.1 |
| pararet ac bellum Parthis inferret. inter haec Pescen- | 4.1 |
| nianas reliquias Plautiano auctore persequebatur, ita | |
| ut nonnullos etiam ex amicis suis quasi vitae suae | |
| insidiatores appeteret. multos etiam, quasi Chal- | 5.1 |
| d<a>eos aut vates de sua salute consuluissent, inter- | |
| emit, praecipue suspect<an>s unumquemque idoneum | |
| imperio, cum ipse parvulos adhuc filios haberet idque | |
| dici ab his vel crederet vel audiret, qui sibi augura- | 5 |
| bantur imperium. denique cum occisi essent nonnul- | 6.1 |
| li[s], Severus se excusabat et post eorum mortem ne- | |
| gabat fieri iussisse, quod factum est. quod de Laeto | |
| praecipu[a]e Marius Maximus dicit. cum soror sua | 7.1 |
| Leptitana ad eum venisset vix Latine loquens ac de illa | |
| multum imperator erubesceret, dato filio eius lato clavo | |
| atque ipsi multis muneribus redire mulierem in pa- | |
| triam praecepit, et quidem cum filio, qui b[us]<r>evi vita | 5 |
| defunctus est. |