| Pescennius ergo Niger, ut alii tradunt, modicis pa- | 1.3.1 |
| rentibus, ut alii, nobilibus fuisse dicitur, patre Annio | |
| Fusco, matre Lampridia, avo curatore Aquini, ex qua | |
| familia originem ducebat; quod quidem dubium etiam | |
| nunc habetur. hic eruditus mediocriter litteris, mori- | 4.1 |
| bus ferox, divitiis inmodicus, vita parcus, libidinis | |
| effrenatae ad omne genus cupiditatum, ordines diu | 5.1 |
| duxit multisque ducatibus pervenit, ut exercitus Sy- | |
| riacos iussu Commodi regeret, suffragio maxime ath- | |
| letae qui Commodum st<r>angulavit, ut omnia tunc | |
| fiebant. | 5 |