| Is postquam comperit occisum Commodum, Iulia- | 2.1.1 |
| num imperatorem appellatum eundemque iussu Severi | |
| et senatus occisum, Albinum etiam in Gallia sump- | |
| sisse nomen [eius] imperatoris, ab exercitibus Syriacis, | |
| quos regebat, appellatus est imperator, ut quidam di- | 5 |
| cunt, magis in Iuliani odium quam in aemulationem | |
| Severi. huic ob detestationem Iuliani primis imperii | 2.1 |
| diebus ita Romae fautum est, a senatoribus dum taxat, | |
| qui et Severum oderant, ut inter lapidationes exsecra- | |
| tionesque omnium illi feliciter optaretur, 'illum prin- | |
| cipem superi et illum Augustum' populus adclamaret. | 5 |
| Iulianum autem oderant populares, quod Pertinacem | 3.1 |
| milites occidissent et illum imperatorem adversa po- | |
| puli voluntate appellassent. denique ingentes ob hoc | |
| seditiones fuerunt. ad occidendum autem Nigrum pri- | 4.1 |
| mipilarem Iulianus miserat, stult[a]e ad eum qui ha- | |
| beret exercitus, se <t>ueri posset, proinde quasi qua- | |
| lis libet imperator a primipilario posset occidi. ea- | 5.1 |
| dem autem dementia etiam Severo iam principi Iulia- | |
| nus successorem miserat. denique etiam Aquilium cen- | 6.1 |
| turionem notum caedibus ducum miserat <quasi im- | |
| perat>or tantus a centurione posset occidi. par deni- | 7.1 |
| que insania fuit, quod cum Severo ex interdicto de | |
| imperio egisse fertur, ut iure vide<re>tur principatum | |
| praevenisse. |