| Haec sunt, Diocletiane maxime Augustorum, quae de | 9.1.1 |
| Pescennio didicimus ex pluribus libris. non enim fa- | |
| cile, ut in principio libri diximus, quisquam vitas eo- | |
| rum mittit in libros, qui aut principes in re p. non fue- | |
| runt aut a senatu appellati non sunt imperatores aut | 5 |
| occisi citius ad famam venire nequiverunt. inde quod | 2.1 |
| latet Vindex, quod Piso nescitur, quod omnes illi, qui | |
| aut tantum adoptati sunt aut a militibus imperatores | |
| appellati, ut sub Domitiano Antonius, aut cito inter- | |
| empti vitam cum imperii usurpatione posuerunt. se- | 3.1 |
| quitur nunc, ut de Clodio Albino dicam, qui quasi | |
| socius huius habetur, quod et pariter contra Severum | |
| rebellarunt et ab eodem victi atque occisi sunt. de | 4.1 |
| quo ipso neque satis clara extant, quia eadem fortuna | |
| illius fuit quae Pescennii, etiamsi vita satis dispar. |