| Denique Delfici Apollinis vates i<n> mo<tu> rei p. | 8.1.1 |
| maximo, cum nuntiaretur tres esse imperatores, Seve- | |
| rum Septimium, Pescennium Nigrum, Clodium Albi- | |
| num, consultu<s> quem expediret rei public<a>e impe- | |
| rare, versum Graecum huiusmodi fudisse dicitur: | 5 |
| 'optimus est Fuscus, bonus Afer, pessimus Albus.' | |
| ex quo intellectum Fuscum Nigrum appellatum vatici- | 2.1 |
| natione, Severum Afrum, Album vero Albinum dictum. | |
| nec defuit alia curiositas, qua requisitum est, qui esset | 3.1 |
| obtenturus rem publicam. ad quod ille respondit alium | |
| versum talem: | |
| fundetur sanguis albi nigrique animantis, | |
| imperium mundi Poena reget urbe profectus. | 5 |
| item cum quaesitum esset, quis illi[s] successurus es- | 4.1 |
| set, respondisse itidem Graeco versu dicitur: | |
| cui dederint superi nomen habere Pii. | |
| quod omnino intellectum non est, nisi cum Bassianus | 5.1 |
| Antonini, quod verum signum Pii fuit, nomen accepit. | |
| item cum qu<a>ereretur, quamdiu imperaturus esset, | 6.1 |
| respondisse Graece dicitur: | |
| bis denis Italum cons<c>endit navibus aequor: | |
| si tamen una ratis transiliet pelagus. | |
| ex quo intellectum Severum viginti annos expleturum. | 5 |