| Hic tantae fuit auctoritatis, ut ad Marcum primum | 7.2.1 |
| deinde ad Commodum scriberet, cum videret provin- | |
| cias facili administrationum mutatione subverti, pri- | |
| mum ut nulli ante quinquennium succederetur provin- | |
| ciae praesidi vel legato vel proconsuli, quod prius de- | 5 |
| ponerent potestatem quam scirent administrare. deinde | 3.1 |
| ne novi ad regendam rem p. accederent praeter militares | |
| administrationes, intimavit, ut assessores, in quibus | |
| provinciis adsedissent, in his administrarent. quod | 4.1 |
| postea Severus et deinceps multi tenuerunt, ut probant | |
| Pauli et Ulpiani praefecturae, qui Papiniano in consilio | |
| fuerunt ac postea, cum unus ad memoriam, alter ad | |
| libellos paruisset, statim praefecti facti sunt. huius | 5.1 |
| etiam illud fuit, ut nemo adsideret in sua provincia, | |
| nemo administraret, nisi Romae Romanus, hoc est ori- | |
| undus urbe. addidit praeterea consiliariis salaria, ne | 6.1 |
| eos gravarent, quibus adsidebant, dicens iudicem nec | |
| dare debere nec accipere. hic erga milites tanta fuit | 7.1 |
| censura, ut, cum apud Aegyptum ab eo limitanei vi- | |
| num peterent, responderit: 'Nilum habetis et vinum | |
| quaeritis?', si quidem tanta illius fluminis dulcitudo, | |
| ut accolae vina non quaerant. idem tumultuantibus | 8.1 |
| his, qui a Sarac<e>nis victi fuerant, et dicentibus: 'vinum | |
| non accepimus, pugnare non possumus', 'erubescite', | |
| inquit, 'illi, qui vos vincunt, aquam bibunt'. idem Pa- | 9.1 |
| l<a>estinis rogantibus, ut eorum censitio levaretur, | |
| idcirco quod esset gravata, respondit: 'vos terras ve- | |
| stras levari censitione[m] vultis: ego vero etiam aerem | |
| vestrum censere vellem.' | 5 |