| Et Pescennius quidem Severo eo tempore, quo Lug- | 3.3.1 |
| dunensem provinciam regebat, amicissimus fuit; nam | 4.1 |
| ipse missus erat ad conpr[a]ehendendos desertores, | |
| qui innumeri Gallias tunc vexabant. in quo officio | 5.1 |
| quod se honeste gessit, iucundissimum fuit Severo, | |
| ita ut de eo ad Commodum Septimius referret adserens | |
| necessarium rei p. virum. et revera in re militari vehe- | |
| mens fuit. numquam sub eo miles provinciali lignum, | 6.1 |
| oleum, operam extorsit. ipse a milite nihil accepit. | 7.1 |
| cum tribunatus ageret, nihil accipi passus est. nam | 8.1 |
| et imperator i<a>m tribunos duos, quos constitit stel- | |
| laturas accepisse, lapidibus obrui ab auxiliaribus ius- | |
| sit. extat epistula Severi, qua scribit ad Ragonium | 9.1 |
| Celsum Gallias regentem: 'miserum est, ut imitari eius | |
| disciplinam militarem non poss<i>mus, quem bell<o> vici- | |
| mus: milites tui vagantur, tribuni medio die la<v>ant, | 10.1 |
| pro tricliniis popinas habent, pro cubiculis meritoria; | |
| saltant, <b>i<bu>nt, cantant et mensuras conviviorum vo- | |
| cant [cum] hoc sine mensura potare. haec, si ulla v<e>na | 11.1 |
| paternae disciplinae vivere<t>, fierent? emenda igi- | |
| tur primum tribunos, deinde militem. quem, quamdiu | |
| timueri<t>, tamdiu t<en>ebis. sed scias idque de Nigro | 12.1 |
| militem timere non posse, nisi integri fuerint tribuni | |
| et duces militum.' haec de Pescennio Severus Au- | 4.1.1 |
| gustus. <de hoc> adhuc milite Marcus Antoninus ad | |
| Cornelium Balbum: 'Pescennium mihi laudas: agno- | |
| sco; nam et decessor tuus eum manu strenuum, vita | |
| gravem et iam tum plus quam militem dixit. itaque | 2.1 |
| misi litteras recitandas ad signa, quibus eum trecentis | |
| Armenicis et centum Sarmatis et mille nostr<i>s prae- | |
| esse iussi. tuum est ostendere hominem non ambitio- | 3.1 |
| ne[m], quod nostris non convenit moribus, sed vir- | |
| tute venisse ad eum locum, quem avus meus Hadria- | |
| nus, quem Traianus proavus non nisi exploratissimis | |
| dabat.' de hoc eodem Commodus: 'Pescennium for- | 4.1 |
| tem virum novi et ei tribunatus iam duos dedi: duca- | |
| tum mox dabo, ubi per senectutem <A>elius Corduenus | |
| rem p. recusaverit.' haec de eo iudicia omnium fue- | |
| runt. se<d> Severus ipse saepe dixit ignoturum se | 5.1 |
| Pescennio, nisi perseveraret. a Commodo denique | 6.1 |
| Pescennius consul declaratus Severo praepositus est, | |
| et quidem irato, quod primipilaribus commendantibus | |
| consulatum Niger mereretur. in vita sua Severus di- | 7.1 |
| cit se, priusquam filii sui id aetatis haberent, ut im- | |
| perare possent, <a>egrotantem id in animo habuisse[t], | |
| ut, si quid forte sibi accidisset, Niger Pescennius eo- | |
| dem et Clodius Albinus succederent, qui ambo Se- | 5 |
| vero gravissimi hostes extiterunt. unde apparet, quod | 8.1 |
| etiam Severi de Pescennio iudicium fuerit. si Severo | 5.1.1 |
| credimus, fuit gloriae cupidus Niger, vita fictus, mori- | |
| bus turpis, aetatis provectae, cum in imperium invasit | |
| (ex quo cupiditates eius incusat), proinde quasi Severus | |
| minor ad imperium venerit, qui annos suos contrahit, | 5 |
| cum decem octo annis imperavit et octogesimo nono periit. |