| Sane Severus Heraclitum ad optinendam Bithyniam | 5.2.1 |
| misit, Ful<v>ium autem ad occupandos adultos Nigri | |
| filios. nec tamen in senatu[m] quicquam de Nigro | 3.1 |
| Severus dixit, cum iam audisset de eius imperio, ipse | |
| autem proficisceretur ad conponendum orientis statum | |
| tantum. sane illud fecit proficiscens, ut legiones ad | 4.1 |
| Africam mitteret, ne eam Pescennius occuparet et fame | |
| populum Romanum perurgueret. et videbatur autem | 5.1 |
| id facere posse per Libyam Aegyptumque vicinas Afri- | |
| cae, difficili licet itinere ac navigatione. et Pescennius | 6.1 |
| quidem veniente[m] ad orientem Severo Graeciam, | |
| Thracias, Macedoniam interfectis multis in<l>ustribus vi- | |
| ris tenebat, ad participatum imperii Severum vocans. | |
| a quo causa eorum, quos occiderat, cum Aemiliano ho- | 7.1 |
| stis est appellatus. dein a ducibus Severi per Aemilia- | |
| num pugnans victus est. et cum illi tutum exilium pro- | 8.1 |
| mitteret, si ab armis recederet, persistens iterum pugna- | |
| vit et victus est atque apud Cyzicum circa paludem | |
| fugiens sauciatus et sic ad Severum adductus atque | |
| statim mortuus. huius caput circumlatum pilo Romam | 6.1.1 |
| missum, filii occisi, necata uxor, patrimonium publi- | |
| catum, familia omnis extincta. sed haec omnia, post- | 2.1 |
| quam de Albini rebellione cognitum est, facta sunt; | |
| nam prius et filios Nigri et matrem in exilium miserat. | |
| sed exarsit secundo civili bello, immo iam tertio et | 3.1 |
| factus est durior, tunc cum innumeros senatores intere- | 4.1 |
| mit Severus et ab aliis Syll<a>e Punici, ab aliis Marii | |
| nomen accepit. |