| De moribus eius varia dicuntur. et Severus quidem | 10.1.1 |
| ipse haec de eodem loquitur, ut eum dicat turpem, | |
| malitiosum, improbum, inhonestum, cupidum, lux<u>- | |
| riosum. sed haec belli tempore vel post bellum, quando | 2.1 |
| ei iam velut de hoste credi non poterat, cum et ipse | 3.1 |
| ad eum quasi ad amicissimum frequentes miserit lit- | |
| teras et multi de Albino bene senserint et Severus | |
| ipse Caesarem suum eundem appellari voluerit et, cum | |
| de successore cogitaret, hunc primum habuerit ante | 5 |
| oculos. extant praeterea Marci epistolae de hoc eo- | 4.1 |
| dem, quae testimonium et virtutum eius ferant et mo- | |
| rum. quarum unam inserere ad praefectos datam su- | 5.1 |
| per eius nomine absurdum non fuit. 'Marcus Aurelius | 6.1 |
| Antoninus praefect<i>s suis salutem. Albino ex familia | 7.1 |
| Ceioniorum, Afro quidem homini sed non mult<a> ex | |
| Afris habenti, Plautilli genero, du<a>s cohortes alares | |
| regendas dedi. est homo exercitatus, vita tristis, gra- | |
| vis moribus. puto eum rebus castrensibus profuturum, | 5 |
| certe offuturum <non> esse [non] satis novi. huic sa- | 8.1 |
| larium duplex decrevi, vestem militarem simplicem, sed | |
| loci sui, stipendium quadruplum. hunc vos adhorta- | |
| mini, ut se rei p. ostente[e]t, habiturus praemium quod | |
| merebitur.' | 5 |