| Fuit Albino unus, ut aliqui dicunt, filius; Maximus | 9.5.1 |
| dicit, duo. quibus primum veniam dedit, postea vero | |
| eos cum matre percussit et in profluentem abici iussit. | |
| caput eius excisum pilo circumtulit Romamque misit | 6.1 |
| litteris ad senatum datis, quibus insulta<v>it, quod Al- | |
| binum tantopere dilexissent, ut eius adfines et fratrem | |
| praecipue ingenti honore cumularent. iacuisse ante | 7.1 |
| praetorium Severi Albini corpus per dies plurimos di- | |
| citur usque ad fetorem, laniatumque a canibus in pro- | |
| fluentem abiectum est. |