| Tunc iam proditis rebus et apertis insidiis ea, quae | 8.4.1 |
| suspicabatur, Albinus clara esse intellegens exercitu | |
| ingenti collecto contra Severum atque eius duces venit. | |
| et primo quidem conflictu habito contra duces Severi | 9.1.1 |
| potior fuit, post autem Severus ipse, cum id egisset | |
| apud senatum, ut hostis iudicaretur Albinus, contra | |
| eum profectus acerrime fortissimeque pugnavit in Gal- | |
| lia non sine varietate fortunae. denique cum solli- | 2.1 |
| citus augures consuleret, responsum illi est, ut dicit | |
| Marius Maximus, venturum quidem in potestate<m> | |
| eius Albinum, sed non vivum nec mortuum. quod et | |
| factum est. nam cum ultimo proelio commissum esset, | 3.1 |
| innumeris suorum caesis, plurimis fugatis, multis etiam | |
| deditis Albinus fugit et, ut multi dicunt, se ipse per- | |
| cussit, ut alii, servo suo percussus semivivus ad Se- | |
| verum deductus est—unde confirmatum est augurium, | 5 |
| quod fuerat ante praedictum—, multi praeterea di- | 4.1 |
| cunt, a militibus, <q>u<i e>ius nece[m] a Severo gra- | |
| tiam requirebant. |