| Et has quidem litteras missis stipatoribus fidelissi- | 8.1.1 |
| mis dedit, quibus praecepit, ut epistolam publice da- | |
| rent, postea vero dicerent se velle pleraque oc<c>ulte | |
| suggerere, quae ad res bellicas pertinerent et ad secreta | |
| castrorum atque aulicam fidem; ubi vero in secretum | 5 |
| venissent quasi mandata dicturi, quinque validissimi | |
| eum interimerent gladiolis infra vestem latentibus. nec | 2.1 |
| illorum quidem fides defuit; nam cum ad Albinum | |
| venissent et epistolam dedissent, qua lecta cum dice- | |
| rent quaedam secretius suggerenda et locum semotum | |
| ab omnibus arbitris postularent, et cum omnino nemi- | 5 |
| nem paterentur ad porticum longissimam cum Albino | |
| progredi ea specie, ne mandata proderentur, Albinus | |
| intellexit insidias. denique indulgens suspicionibus eos | 3.1 |
| tormentis dedit. qui diu primo pe<r>negarunt, sed po- | |
| stea victi necessitate confessi sunt ea, quae Severus | |
| [h]isdem praeceperat. |