| 'Imperator Commodus Clodio Albino. alias ad te | 2.2.1 |
| publice[m] de successione atque honore tuo mis[s]i, | |
| sed hanc familiarem et domesticam, omnem, ut vides, | |
| mea manu scriptam, qua tibi do facultatem, ut, si ne- | |
| cessitas fuerit, ad milites prodeas et tibi Caesareanum | 5 |
| nomen adsumas. audio enim et Septimium Severum | 3.1 |
| et Nonium Murcum male de me apud milites loqui, ut | |
| sibi parent stationis Augustae procurationem. habebis | 4.1 |
| praeterea, cum id feceris, dandi stipendii usque ad tres | |
| aureos liberam potestatem, quia et super hoc ad pro- | |
| curatores meos litteras misi, quas ipse signatas excipies | |
| signo Amazoni<o> et, cum opus fuerit, rationalibus dabis, | 5 |
| ne te non audiant, cum <d>e aerario volueris imperare. | |
| sane ut tibi insigne aliquod imperialis maiestatis acce- | 5.1 |
| da<t>, habebis utendi coccini pall<i>i facultatem <vel> me | |
| praesente et ad me et cum mecum fue- | |
| ris, habiturus et purpuram sed sine auro, quia ita et | |
| proavus meus Verus, qui puer vita functus est, ab Ha- | 5 |
| driano, qui eum adoptavit, accepit.' his litteris accep- | 3.1.1 |
| tis A<lbinus> facere id, quod iubebat, noluit, <vid>en<s> | |
| Commodum propter mores suos, quibus rem pub. per- | |
| diderat et se dedecoraverat, quandocumque feriendum | |
| e<t> timens, ne ipse pariter occideretur. extat denique | 2.1 |
| illius contio, qua[m], cum accepit imperium et qui- | |
| dem Severi, ut quidam, voluntate firmatum, huius rei | |
| memoriam facit. cuius hoc exemplum est: 'invitum me, | 3.1 |
| conmilitones, ductum ad imperium etiam illud probat, | |
| quod Commodum donantem me Caesareano nomine | |
| contempsi; sed et vestrae voluntati[s] et Severi Augu- | |
| sti parendum est, quia credo sub homine optimo et viro | 5 |
| forti posse bene rem p. regi.' nec negari potes<t>, quo<d> | 4.1 |
| etiam Marius Maximus dicit, hunc animum Severo pri- | |
| mum fuisse, ut, si quid ei contingeret, Pescennium Ni- | |
| grum et Clodium Albinum sibi substitueret. sed postea | 5.1 |
| et filiis iam maiusculis studens et Albini amori in- | |
| videns sententiam mutasse atque illorum utrumque | |
| bello oppressisse, maxume precibus uxoris adductus. | |
| denique Severus eum et consulem designavit, quod | 6.1 |
| utique nisi de optimo viro non fecisset, homo in legen- | |
| dis magistratibus diligens. |