| Sed ut ad eum redeam, fuit, ut dixi, Albinus Ha- | 4.1.1 |
| drumetinus oriundo, sed nobilis apud suos et originem | |
| a Romanis familiis trahens, Postumiorum scilicet et | |
| Albinorum et Ceioniorum. quae familia hodie quoque, | 2.1 |
| Constantine maxime, nobilissima est et per te aucta | |
| et augenda, quae per Gallienum et Gordianos pluri- | |
| mum crevit. hic tamen natus lare modico, patrimonio | 3.1 |
| pert<e>nui, parentibus sanctis, patre Ceionio Postumo, | |
| matre Aurelia Messalina, primus suis parentibus fuit. | |
| cum exceptus utero, quod contra consuetudinem pue- | 4.1 |
| rorum, qui nascuntur et solent rub<e>re, esse<t> candi- | |
| dissimus, Albinus est dictus. quod ver<um> esse patris | 5.1 |
| epistula ad Aelium Bassianum tunc proconsulem Afri- | |
| cae data designat, adfinem, quantum videtur, eorum ip- | |
| sorum. epistula Ceioni Postumi ad Aelium Bassianum: | 6.1 |
| 'filius mihi natus est VII. <k>al. Decembres, ita candidus | |
| statim toto corpore, ut linteamen, quo[d] exceptus est, | |
| vinceret. quare susceptum [m]eum Albinorum familiae, | 7.1 |
| quae mihi tecum communis est, dedi, Albini nomine in- | |
| posito. fac, ut rem publicam et te et nos, ut facis, dili- | |
| gas.' hic ergo omnem pueritiam in Africa transegit, | 5.1.1 |
| eruditus litteris Gr<a>ecis ac Latinis mediocriter, quod | |
| esset animi iam in<d>e militaris et superbi. <n>am fertur | 2.1 |
| in scolis saepissime cantasse inter puerulos | |
| arma amens capio, nec sat rationis in armis, | |
| repetens | |
| arma amens capio. | 5 |