| Huic multa imperii signa, cum esset natus, facta di- | 5.3.1 |
| cuntur; nam et bos albus purpureis ad plenum colorem | |
| cornibus natus est, quod mirandum fuit cum cornibus | |
| <tum colore>. quae tamen in templo Ap[p]ollinis Cu- | 4.1 |
| mani ab eodem posita iam tribuno diu fuisse dicuntur, | |
| quod, cum illi<c> sortem de fa[c]to suo tolleret, his ver- | |
| sibus eidem dicitur esse responsum: | |
| hic rem Romanam magno turbante tumultu | 5 |
| s<i>stet eque<s>, sternet Poenos Gallumque rebellem. | |
| et in Gallia quidem eum multas gentes domuisse con- | 5.1 |
| stat. ipse autem suspicabatur de Severo sibi prae- | |
| dictum 'sternet Poenos', quod Septimius Afer esset. fuit | |
| et aliud signum futuri imperii. nam cum Caesareana | 6.1 |
| familia hoc speciale habuerit, ut parvuli domus eius | |
| in testudine<is> al<v>eis lavarentur, nato infantulo te- | |
| studo ingens patri eius munere piscatoris adlata est: | |
| quod ille homo litteratus omen accipiens et testudinem | 7.1 |
| libenter accepit et eam curari iussit atque infantulo | |
| ad excaldationes pueriles dicari, nobilitandum etiam | |
| hinc sperans. cum rarum esset aquilas in his locis | 8.1 |
| videri, in quibus natus est Albinus, septima eius die[i] | |
| hora convivii, quod celebritati pueri deputabatur, cum | |
| ei[s] fierent nomina, septem aquilae parvulae de nidis | |
| adlatae sunt et quasi ad iocum circa cunas pueri con- | 5 |
| stitutae: ne hoc omen pater abnuit, iussit aquilas ali | |
| et diligenter curari. accessit omen, quod, cum pueri | 9.1 |
| eius familiae russulis fas<c>iolis inligarentur, quod forte | |
| lotae atque udae essent russulae fasciolae, quas | |
| mater pr<a>egnas paraverat, purpurea matris [fascea] | |
| inligatus est fascea: unde illi ioco nutricis etiam Por- | 5 |
| fyri nomen inditum est. haec atque alia signa imperii | 10.1 |
| futuri fuere. quae qui volet nosse, <A>elium Cordum le- | |
| gat, qui frivola super huius modi [h]ominibus cuncta | |
| persequitur. |