| Adulescens igitur statim se ad militiam contulit at- | 6.1.1 |
| que Antoninis per Lollium Serenum et B<a>ebium | |
| M<a>ecianum et Ceionium Postumianum suos adfines | |
| innotuit. egit tribunus [a]equites Dalmatas; egit et le- | 2.1 |
| gione<m> quartanorum et primanorum; B<i>t<hy>nicos | |
| exercitus eo tempore, quo[d] Avidius rebellabat, fide- | |
| liter tenuit. dein per Commodum ad Galliam transla- | 3.1 |
| tus, in qua fusis [fu]gentibus Transrenanis celebre[m] | |
| nomen suum et apud Romanos et apud barbaros fecit. | |
| quibus rebus accensus Commodus Caesareanum ei no- | 4.1 |
| men obtulit et dandi stipendii facultatem et pallii coc- | |
| cini utendi. quibus omnibus ille prudenter abstinuit | 5.1 |
| dicens Commodum quaerere, qui aut cum eo peri- | |
| rent, aut quos cum causa ipse posset occidere. quae- | 6.1 |
| sturae gratia illi facta est. qua concessa aedilis non | |
| amplius quam decem diebus fuit, quod ad exercitum | |
| festino mitteretur. dein praeturam egit sub Commodo | 7.1 |
| fam<o>sissimam. nam eiusdem ludis Commodus et in | |
| foro et in theatro pugnas exhibuisse perhibetur. con- | 8.1 |
| sul a Severo declaratus est eo tempore, quo illum | |
| sibi paraverat cum Pescennio subrogare[t]. ad im- | 7.1.1 |
| perium venit natu <i>a<m> grandior et maior Pescennio | |
| Nigro, ut Severus ipse in vita sua loquitur. sed victo | 2.1 |
| Pescennio, cum et filiis suis imperium servare cupe- | |
| ret et ingentem senatus amorem circa Clodium Albi- | |
| num videret, quod esset vir antiquae familiae, litteras | |
| ad eum per quosdam summi amoris ac summae ad- | 5 |
| fectionis misit, quibus hortabatur, ut, quoniam occisus | |
| esset Pescennius Niger, ipse cum eo fideliter rem p. | |
| regeret. quarum exemplum hoc esse Cor<d>us ostendit: |