| Post patris mortem in castra praetoria pergens apud | 2.4.1 |
| milites conquestus est circumveniri se fratris insidiis, | |
| atque ita fratrem in Palatio fecit occidi. eius corpus | |
| statim cremari praecepit. dixit praeterea in castris | 5.1 |
| fratrem sibi venenum parasse, matri eum inre<vere>n- | |
| tem fuisse; egitque publice his gratias, qui eum occide- | |
| runt. addidit denique his qu<a>s<i> fidelioribus erga se | 6.1 |
| stipendium. pars militum apud Albam Getam occisum | 7.1 |
| <a>egerrime accepit, dicentibus cunctis duobus se fi- | |
| dem promi<si>sse liberis Severi, duobus servare de- | |
| bere, clausisque portis diu imperator non admissus | 8.1 |
| nisi delenitis animis, non solum qu[a]erellis de Geta | |
| et criminationibus editis, sed inormitate stipendii mili- | |
| tibus, ut solet, placatis, atque inde Romam redit. tunc | 9.1 |
| sub veste senatoria loricam habens cum armatis militi- | |
| bus curiam ingressus est. hos in medio inter sub- | |
| sellia duplici ordine conlocavit et sic verba fecit. | |
| qu[a]es[i]tus est de fratris insidiis involu[nta]te et in- | 10.1 |
| condite ad illius accusationem <et excusationem> sui. | |
| quod quidem nec senatus libenter accepit, cum ille | 11.1 |
| dixisset fratri se omnia permi<si>sse, fratrem ab insi- | |
| diis liberasse, et illum tamen sibi gravissimas insi- | |
| dias fecisse nec vicem amori reddidisse fraterno. post | 3.1.1 |
| hoc rel<e>gatis deportatisque reditum in patriam resti- | |
| tuit. inde ad praetorianos processit et in castris man- | |
| sit. altera die Capitolium petit, <ad> eos, quos occidere | 2.1 |
| parabat, adfabiliter est locutus innitensque Papi<ni>- | |
| ano et Ciloni ad Palatium redit. cum flentem matrem | 3.1 |
| Getae vidisset aliasque mulieres post necem fratris, | |
| mulieres occidere conatus est, sed ob hoc retentus, | |
| ne augeretur fratris occisi crudelitas. Laetum ad | 4.1 |
| mortem coegit misso a se veneno: ipse enim inter | |
| suasores Getae mortis primus fuerat, qui et primus | |
| interemptus est. ipse mortem eius saepissime flevit. | 5.1 |
| multos, qui caedis eius conscii fuerant, interemit <sed | |
| et> eum, qui imaginem eius honora<v>it. post hoc fra- | 6.1 |
| trem patruelem Afrum, cui pridie partes de cena mi- | |
| serat, iussit occidi. qui cum se praecipitasset percus- | 7.1 |
| s<o>rum timore et ad uxorem crure fracto erepisset, ta- | |
| men per ludibrium percussoribus deprehensus est et | |
| occisus. occidit etiam Pompeianum, Marci nepotem, | 8.1 |
| ex filia natum et ex Pompeiano, cui nupta fuerat Lu- | |
| cilla[m] post mortem Veri imperatoris, quem et con- | |
| sulem <b>is fecerat et omnibus bellis praeposuerat, quae | |
| gravissima tunc fuerunt, et ita quidem ut videretur a | 5 |
| latronibus interemptus. dein in conspectu eius Papi- | 4.1.1 |
| <ni>anus securi percussus a militibus et occisus est. | |
| quo facto percussori dixit: 'gladio te exequi oportuit | |
| meum iussum.' occisus est etiam eius iussu Patr<uin>us | 2.1 |
| ante templum divi Pii, tractaque sunt eorum per pla- | |
| team cadavera sine aliqua humanitatis reverentia. fi- | |
| lium etiam Papi<ni>ani, qui ante triduum qu<a>estor | |
| opulentum munus ediderat, interemit. [h]isdem diebus | 3.1 |
| occisi sunt innumeri, qui fratris eius partibus faverant. | |
| occisi etiam liberti, qui Getae administraverant. cae- | 4.1 |
| des deinde in omnibus locis. et in balneis factae cae- | |
| des, occisique nonnulli etiam cenantes, inter quos etiam | |
| Sammonicus Serenus, cuius libri plurimi ad doctrinam | |
| extant. in summum discrimen etiam Chilo iterum | 5.1 |
| praefectus et consul venit ob hoc, quod concordiam in- | |
| ter fratres suaserat. et cum idem Chilo sublata veste | 6.1 |
| senatoria nudis pedibus ab urbanicianis raptus esset, | |
| Antoninus seditionem compressit. multas praeterea | 7.1 |
| postea caedes in urbe fecit, passim raptis a militibus | |
| nonnullis hominibus et occisis, quasi seditionem vin- | |
| dicans. Helvium Pertinacem, suffectum consulem, ob | 8.1 |
| hoc solum, quod filius esset imperatoris, occidit. ne- | 9.1 |
| que cessavit umquam sub diversis occasionibus eos | |
| interficere, qui fratris amici fuissent. saepe in senatum, | 10.1 |
| saepe in populum superbe invectus est aut edictis pro- | |
| positis aut orationibus editis, Syllam se etiam osten- | |
| dens futurum. |